Commentarius in Evangelium Matthaei 1.5.1
Magorum fides et munera quid indicent.-- Stellae autem ortus primum a Magis intellectus, indicat mox gentes in Christum credituras, et homines professionis longe a scientia divinae cognitionis aversae, lumen quod statim in ortu ejus exstitit cognituros.
PL 9, 922B博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕の信仰と贈り物は何を示すか。――星の出現をまず博士たちが悟ったことは、やがて異邦人がキリストを信じるであろうこと、また、その生業が神を知る知識から遠く隔たっている人々が、キリストの誕生と同時に現れた光を認めるであろうことを示している。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.5.2
Denique oblatio munerum intelligentiam in eo totius qualitatis expressit: in auro regem, in thure Deum, in myrrha hominem confitendo.
PL 9, 923A実際、贈り物の献上は、彼のうちにあるすべての性質についての理解を表した。金においては王を、乳香においては神を、没薬においては人を告白したのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.5.3
Atque ita per venerationem eorum, sacramenti omnis est consummata cognitio: in homine mortis, in Deo resurrectionis, in rege judicii.
PL 9, 923Aこうして彼らの崇敬によって、秘義のすべての認識が完成した。人においては死の、神においては復活の、王においては裁きの認識である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.5.4
Quod vero repetere iter, atque ad Herodem in Judaeam redire prohibentur (Matth. II, 12) : nihil a Judaea petere scientiae agnitionisque permittimur, sed in Christo salutem omnem et spem locantes, admonemur prioris vitae itinere abstinere.
PL 9, 923A彼らが道を引き返し、ヘロデのもとユダヤへ戻ることを禁じられている(マタイ2:12)。それによって我々は、ユダヤから知識も認識も求めることを許されず、キリストにすべての救いと希望を置いて、以前の生の道から離れるよう戒められているのである。