ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XV, Caput X 第XV章 第X章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1006D · 8 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.10.1

1

Panes septem Spiritus sancti septem dona. Pisces indefiniti, diversa charismata. Gentes ex quatuor orbis partibus vocandae. --Panes igitur septem offeruntur.

PL 9, 1006D

七つのパンは聖なる霊の七つの賜物。定まらぬ数の魚は、さまざまなカリスマ。異邦人は世界の四方から召されるべきである。――そこで、七つのパンが差し出される。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.10.2

2

Nulla enim ex lege et prophetis gentibus salus sumitur, sed per gratiam Spiritus vivunt, cujus septiforme, ut per Esaiam traditur, munus est, Ergo Spiritus per fidem salus gentibus est (Esai. XI, 2) .

PL 9, 1007A

実際、律法と預言者から異邦人に救いが汲まれることは全くなく、彼らは霊の恩寵によって生きる。その賜物は、イザヤによって伝えられるとおり、七重である。したがって、霊は、信仰を通して異邦人の救いである(イザヤ11:2)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.10.3

3

Quae in terram recumbunt; nullis enim legis operibus fuerant ante substratae: sed peccatorum et corporum suorum origini inhaerentes, ad donum Spiritus septiformis vocantur.

PL 9, 1007A

彼らは地に横たわる。というのも、彼らは以前、いかなる律法の業も下に敷かれておらず、自らの罪と体の起源に固着したまま、七重の霊の賜物へと召されているからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.10.4

4

Indefinitus piscium numerus, diversorum donorum et charismatum partitiones ministrationesque significat: quibus fides gentium gratiarum diversitate satiatur.

PL 9, 1007A

魚の数が定まっていないことは、さまざまな賜物とカリスマの分配と奉仕を意味する。それによって異邦人の信仰は、恩寵の多様さで満たされる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.10.5

5

Sed quod septem sportae replentur; redundans et multiplicata septiformis Spiritus copia indicatur, cui quod largiatur exuberet: fitque saturatis nobis ditior semper et plenior.

PL 9, 1007A

しかし七つの大籠が満たされることは、七重の霊の豊かさがあふれ、増し加わることを示している。その霊にとって、与えるものはあり余るほどであり、我々が満たされるほど、いっそう富み、いっそう満ちるようになる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.10.6

6

Quod vero quatuor millia virorum congregantur, multitudo, innumerabilium ex quatuor orbis partibus intelligitur.

PL 9, 1007A

四千人の男たちが集められることは、世界の四方からの数えきれない者たちの群衆と解される。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.10.7

7

Ad formam enim futuri in tot partium millia plebs dinumerata satiatur, quotidem de partibus ad coelestis cibi donum concursura essent millia crediturorum. Turba igitur dimittitur satiata et expleta.

PL 9, 1007B

実際、未来の形として、これだけの数の方角の千人ずつに数え上げられた民が満たされる。その数は、信じるはずの者たちが方角ごとに天の食物の賜物へと駆けつけることになる、その千人の数と同じだけである〔底本は quotidem。quot と同じく「〜だけの」の意で、先の tot と呼応すると取った〕。かくして群衆は、満たされ、満ち足りて帰される。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.10.8

8

Et quia omnibus diebus vitae nostrae nobiscum Dominus manet, navem, id est Ecclesiam, credentium plebe comitatus ingreditur.

PL 9, 1007B

そして、主は我々の生涯の日々のすべてを通して我々とともにとどまるので、信じる民を従えて、舟、すなわち教会に乗り込む。