ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput VI, Caput III 第VI章 第III章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 952A · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 6.3.1

1

Via coeli a paucis trita, et e contra. -- Intrate per angustam portam. Quam lata et spatiosa via, quae ducit ad perditionem! Arduum in coelum iter hominis est, et aditus angustus ac tenuis: caeterum perditionis via lata est.

PL 9, 952A

天への道は少数の者に踏まれ、その反対もある。――「狭い門から入れ。滅びに至る道は、何と広くゆったりしていることか」。人が天へ向かう道は険しく、入口は狭く細い。しかし、滅びの道は広い。

Commentarius in Evangelium Matthaei 6.3.2

2

Hanc plures obtinent, illam porro pauci inveniunt. Paucis enim damna rerum praesentium cara sunt: quibus cupiditates et animi vincere et corporis frangere, et exposita totis saeculi viribus illecebrarum omnium lenocinia praeterire, maximum coelestis spei lucrum est.

PL 9, 952A

この道をより多くの者が得るが、あの道を見いだす者は少ない。現在の事物を失うことを尊ぶのは、少数の者だけだからである。彼らにとっては、欲望を心において克服し体において砕き、世の全力をもって差し出されたあらゆる誘惑の甘言を通り過ぎることが、天の希望の最大の利得である。

Commentarius in Evangelium Matthaei 6.3.3

3

Illis autem quibus solum bonum est scortari, comessari, ambire, insolescere, fastidire, odisse, diripere, plurimus est frequentatum iter tale comitatus.

PL 9, 952B

これに対して、淫行し、宴に耽り、栄達を求め、驕り、見下し、憎み、奪い取ることのみが善である者たちには、そのような道を往く連れがきわめて多い。