ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXVII, Caput IV 第XXVII章 第IV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1059B · 7 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.4.1

1

Parabolae virginum brevis et acuta expositio. --Sponsus atque sponsa, Dominus noster est in corpore Deus. Nam ut Spiritus carni ( supple, sponsus), ita Spiritui caro sponsa est.

PL 9, 1059B

乙女たちの譬えの簡潔で鋭い説明。――花婿と花嫁は、我々の主であり、体のうちにある神である。霊が肉に対して(「花婿」を補う)あるように、肉は霊に対する花嫁だからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.4.2

2

Denique tuba excitante, sponso tantum obviam proditur; erant enim jam ambo unum; quia in gloriam spiritalem humilitas carnis excesserat. Primo autem progressu, vitae hujus officiis, occurrere in resurrectionem quae est a mortuis praeparamur.

PL 9, 1059B

実に、ラッパが呼び覚ますとき、花婿にだけ会いに出て行く。二人はすでに一つだったからである。肉の卑しさが、霊的な栄光へと超え出ていたからである。しかし最初の歩みにおいては、この生の務めによって、我々は死者からの復活に出会うよう備えられる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.4.3

3

Lampades igitur, animarum splendentium lumen est, quae sacramento baptismi splenduerunt. Oleum, boni operis est fructus. Vasa, humana sunt corpora, intra quorum viscera thesaurus bonae conscientiae recondendus est.

PL 9, 1060A

それゆえ灯火は、輝く魂の光であり、その魂は洗礼の秘義によって輝いた。油は、善い業の実である。器は、人間の体であり、その内奥に、善き良心の宝が蓄えられねばならない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.4.4

4

Vendentes sunt hi, qui misericordia fidelium indigentes, reddunt ex se petita commercia, indigentiae suae scilicet satietate, boni operis nostri conscientiam veneuntes.

PL 9, 1060A

売る者たちとは、信じる者たちの慈しみを必要とし、求められた取引を彼ら自身の側から返す者たちである。すなわち、自らの窮乏が満たされることによって、我々の善い業の良心を〔底本は veneuntes。ミーニュの注:ヒラリウスは veneo を能動の「売る」の意に用いる〕売っているのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.4.5

5

Haec enim indefessi luminis copiosa materies est, quae misericordiae fructibus et emenda est et recondenda. Nuptiae, immortalitatis assumptio est, et inter corruptionem atque incorruptionem ex nova societate conjunctio. Mora sponsi, poenitentiae tempus est.

PL 9, 1060A

これは、たゆまぬ光の豊かな材料であり、慈しみの実によって買われ、蓄えられねばならない。婚宴は、不死の受容であり、朽ちることと朽ちないこととの間の、新しい結びつきによる結合である。花婿の遅れは、悔い改めの時である。

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.4.6

6

Exspectantium somnus, credentium quies est, et in poenitentiae tempore mors temporaria universorum. Nocte media clamor, cunctis ignorantibus tubae vox est, Domini praecedentis adventum, et universos ut obviam sponso exeant excitantis.

PL 9, 1060A

待つ者たちの眠りは、信じる者たちの安息であり、悔い改めの時における、すべての者の一時的な死である。真夜中の叫びは、すべての者が知らないうちに響くラッパの声であり、主の到来に先立って、すべての者を、花婿を迎えに出るよう呼び覚ます。

Commentarius in Evangelium Matthaei 27.4.7

7

Lampadum assumptio, animarum est reditus in corpora: earumque lux, conscientia boni operis elucens, quae vasculis corporum continetur.

PL 9, 1060B

灯火を取ることは、魂が体に戻ることである。その光は、輝き出る善い業の良心であり、体という小さな器に収められている。