Commentarius in Evangelium Matthaei 27.8.1
Cui duo. --Ille vero servus, cui duo talenta commissa sunt (v. 22) , gentium populus est, fide atque confessione et Filii justificatus et Patris, et Dominum nostrum Jesum Christum Deum atque hominem et Spiritu et carne confessus.
PL 9, 1062A二タラントを受けたのは誰か。――しかし、二タラントを委ねられたあの僕(マタイ25:22)は、異邦人の民であり、子と父への信と告白によって義とされ、我々の主イエス・キリストを、神であり人であり、霊と肉において告白した者である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.8.2
Nam et corde fides, et ore confessio est. Haec ergo huic sunt duo talenta commissa. Sed ut prior ille omne sacramentum in quinque talentis, id est, in lege cognoverat, idque ipsum fide Evangelii duplicaverit: ita iste incremento duum talentorum, idque operatione promeruit.
PL 9, 1062A実際、心では信仰、口では告白である。したがってこれが、この者に委ねられた二タラントである。しかし、先の者が、すべての秘義を五タラントにおいて、すなわち律法において知っていて、まさにそれを福音の信によって倍にしたように、この者は二タラントの増加を、しかも業によって得たのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.8.3
Ratione ac reditu dissimili, par tamen a Domino munus amborum est; ut gentium fidem exaequatam credentium ex lege scientiae nosceremus. Nam collaudatione eadem jubetur in gaudium Domini introire (v. 23) .
PL 9, 1062A決算と収益は異なるが、両者に対する主の報いは等しい。それは、異邦人の信が、律法から信じる者たちの知識と等しくされていることを、我々が知るためである。実際、同じ称賛をもって、主の喜びに入るよう命じられるからである(マタイ25:23)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.8.4
Est autem duplicatio sumptae pecuniae, operationem fidei addidisse, et quae opinione crediderant, rebus factisque gessisse.
PL 9, 1062B受け取った金を倍にするとは、信仰の働きを加え、思いなしで信じていたことを、事と行いによって実行したことである。