Commentarius in Evangelium Matthaei 26.6.1
Vigilantiae necessitas. --Atque ut ignorantiam illam diei omnibus taciti, non sine utilis silentii ratione esse sciremus; vigilare nos propter adventum furis admonuit, et orationum assiduitate detentos omnibus praeceptorum suorum operibus inhaerere (Matth. XXIV, 43) .
PL 9, 1058B目を覚ましているべき必要。――そして、あの日を知らないということが、すべての者に黙されたものであり、有益な沈黙の理なしにはないことを、我々が知るために、彼は、盗人の到来のゆえに我々に目を覚ますよう戒め、祈りを絶やさぬことによって引き留められ、自らの命令のあらゆる業に固く付くよう戒めた(マタイ24:43)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 26.6.2
Furem enim esse ostendit diabolum, ad detrahenda ex nobis spolia pervigilem, et corporum nostrorum domibus insidiantem ut ea, incuriosis nobis et somno deditis, consiliorum suorum atque illecebrarum jaculis perfodiat.
PL 9, 1058B実際、彼は、盗人が悪魔であることを示した。彼は我々から略奪品を奪い取るために目を覚ましており、我々の体の家を狙っている。我々が不注意で眠りに沈んでいるとき、その企てと誘惑の投げ槍で、それらを刺し貫くためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 26.6.3
Paratos igitur esse nos convenit: quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitet.
PL 9, 1058Bしたがって、我々は備えていることがふさわしい。日を知らぬことが、宙づりの期待という張りつめた気遣いを駆り立てるからである。