ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXXIII, Caput XIII 第XXXIII章 第XIII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1078A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.13.1

1

Docentes eos servare omnia quaecumque mando vobis (v. 20) . Ordo praecipuus: jussit apostolis, ut primum universas docerent gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent.

PL 9, 1078A

「彼らに、私が汝らに命じたすべてのことを守るよう、教えつつ」(マタイ28:20)。これは、際立った順序である。彼は、使徒たちに、まずすべての異邦人を教え、次に、信仰の秘義によって浸し、信仰と洗礼ののちに、守るべきことを命じるよう、命じた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.13.2

2

Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt et pauca, addidit: Omnia quaecumque mandavi vobis: ut qui crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt.

PL 9, 1078A

命じられたことが、軽く、少ないと、我々が思わないように、彼は付け加えた。「私が汝らに命じたことを、すべて」。信じた者、三位一体において洗礼を受けた者が、命じられたことをすべて行うためである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.13.3

3

Et ecce ego vobiscum sum ( mss. addunt, omnibus diebus) usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se numquam a credentibus recessurum.

PL 9, 1078A

「見よ、私は汝らとともにいる(写本は『すべての日々』を加える)、世の終わりまで」。世の終わりまで、弟子たちとともにいることを約束する彼は、彼らが常に生き続けること、そして、自分が信ずる者たちから決して離れないことを示している。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.13.4

4

Qui autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat illam diem, in qua scit se futurum cum apostolis.

PL 9, 1078A

世界の終わりまで、自らの臨在を約束する者は、使徒たちとともにいることになると知っている、あの日を、知らないのではない。