ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XVII, Caput I 第XVII章 第I章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1012B · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 17.1.1

1

Praecepta superiora non mediocri debebant auctoritate firmari; indulto gloriae pignore mulcentur. -- Amen, amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de adstantibus istis, qui mortem non gustabunt, donec videant filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28) .

PL 9, 1012B

先の戒めは、並々ならぬ権威によって確証されるべきであった。栄光の保証が与えられて、それらは和らげられる。――「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。ここに立っている者たちのうちには、人の子がその国に来るのを見るまでは、死を味わわない者たちがいる」(マタイ16:28)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 17.1.2

2

Docet Dominus et rebus et verbis: et fidem spei nostrae aequaliter sermo atque opus instruunt.

PL 9, 1012B

主は、事柄によっても言葉によっても教える。言葉も業も、等しく我々の望みの信仰を教え込むのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 17.1.3

3

Grave enim onus infirmitati humanae imposuerat, ut cum sensum vitae homines ex vivendi affectu habere coepissent, fructum ejus qui praesens corporibus blandiebatur ammitterent negarentque se sibi, id est, quod esse coepissent, esse se nollent; cum sensus hujus exordium ex affectu voluntatis habuissent: deinde opinionem spei ambiguae incertaeque sequerentur; cum in his, quae praesentia haberentur, illecebrae gandii blandientis existerent.

PL 9, 1012C

実際、主は人間の弱さに重い荷を負わせていた。すなわち、人間が生きようとする情から命の感覚を持ち始めていたのに、体に対して今ここで甘く迫ってくるその果実を失い〔底本は ammitterent。amitterent と読む〕、自分を自分に対して拒む――すなわち、自分がそうなり始めたところのものであることを望まない――ということである。この感覚の始まりは意志の情から得ていたのに、続いて不確かで定まらない望みという思い込みに従うことになる。その一方で、今ここにあると思われるものの中には、甘やかな喜び〔底本は gandii。gaudii と読む〕の誘惑が立ち現れるのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 17.1.4

4

Opus ergo erat veri ac manifesti exempli auctoritate, ut contra vim sensumque judicii optabile fieret praesentium damnum, lucro deinceps non ambiguo futurorum.

PL 9, 1013A

したがって必要だったのは、真実で明白な実例の権威によって、判断の力と感覚に反して、現在のものの損失が望ましいものとなり、その後に来る未来のものの利得が確実であるようにすることであった。

Commentarius in Evangelium Matthaei 17.1.5

5

Igitur postquam et tollendam crucem, et perdendam animam, et damno mundi commutandam vitae aeternitatem monuerat, conversus ad discipulos, ait aliquos ex his futuros, qui gustaturi mortem non essent, donec filium hominis in regni sui gloria contuerentur.

PL 9, 1013A

そこで、十字架を取り上げること、魂を失うこと、そして世界の損失によって命の永遠と引き換えにすることを戒めた後、主は弟子たちの方を向いて、彼らのうちに、人の子がその国の栄光のうちにあるのを見るまでは死を味わわない者たちが出るだろうと言った。

Commentarius in Evangelium Matthaei 17.1.6

6

Ex conditione autem gustatus, tenuem quamdam fidelibus libationem mortis ostendit. Itaque verba res sequitur.

PL 9, 1013A

しかも、味わうという言い方の条件によって、主は信じる者たちに、死のほんのわずかな一啜りを示している。したがって、言葉に事実が続く。