Commentarius in Evangelium Matthaei 4.26.1
Litium causae amputantur. Munificentia jubetur. Gratiae Dei gratuita sit dispensatio. --Non solum autem judicii humani refugienda esse arbitria praecipit, verum etiam cum damni voluntate vitanda; ut tunicam nobis volenti judicio exuere, remittamus et pallium (Ibid. 40) : et per spem bonorum futurorum saecularem supellectilem contemnentes, inanem gentium cupiditatem et vanitatem infructuosae avaritiae arguamus.
PL 9, 941C争いの原因は断たれる。気前よく与えることが命じられる。神の恩寵の分配は無償であるべきである。――彼は、人間の裁判の判定を避けるべきであると命じるだけでなく、損失を進んで受け入れることによっても、避けねばならないと命じる。裁判によって我々から下着を脱がせようとする者には、外套をも手放すべきである(マタイ5:40)。そして、来るべき善への希望によって、世の家財を軽んじつつ、異邦人の空しい貪欲と、実りなき貪りの空しさを、我々は責めるべきである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.26.2
Omnibus etiam dari quae poposcerint jubet, et a precibus volentium mutuari os atque animum non referre; ut his, quibus indigent, per nostram munificentiam expleantur, et eorum vel sitim potu, vel famem cibo, vel nuditatem vestitu indulto arceamus: ac sic bonorum eorum, quibus a Deo indigemus, digni reperiamur; cum obtinendi meritum indulgendi consuetudo conciliet.
PL 9, 941Cまた、求める者すべてに与えるよう命じ、借りようとする者たちの願いに対して、顔も心も背けないよう命じる。それは、彼らが必要としているものが我々の気前のよさによって満たされ、我々が与えた飲み物で彼らの渇きを、食物で飢えを、衣で裸を退けるためであり、こうして、我々が神から必要としている善にふさわしい者と認められるためである。与える習慣が、得るための功績を取りつけるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.26.3
In officio quoque dispensandae ejus quam accepimus gratiae, pronos esse oportere demonstrat; ut boni gratuiti sit dispensatio gratuita, et mutuari volentibus non negemus quod mutuamur a Deo, semper sine habendi damno impertiendi ministerio functuri.
PL 9, 941Dまた、我々が受けた恩寵を分配する務めにおいて、心が傾いているべきことを示している。無償の善の分配が無償であるように、また借りようとする者たちに、我々が神から借りているものを拒まないように。我々は、所有を損なうことなく、常に分け与える奉仕を果たすことになるのである。