ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XX, Caput XII 第XX章 第XII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1033B · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.12.1

1

Ad gloriam humilitate pervenitur. --Volens igitur Dominus proprietatem nobis istius praefigurationis ostendere, atque hanc praesumptionem eos, qui erant ex lege venturi, de praerogativa israelitici nominis velle praesumere; docet principatum ab his non modo gentium capessendum, sed ministros et servientes, et non quibus ministratum sit, ad gloriam honoris maximi advocandos (Ibid. 25) : exemplo scilicet patriarcharum et prophetarum qui servierint, exemplo etiam apostolorum qui ministraverint, exemplo etiam Domini qui animam suam pro redemptione nostrae salutis impenderit.

PL 9, 1033B

栄光には、謙遜によって至る。――そこで主は、この予示の固有性を我々に示そうとし、また、律法から出て来る者たちが、イスラエルという名の特権について、この思い込みを抱こうとすることを示そうとして、教える。これらの者たちが、異邦人のやり方で首位を奪い取るべきではなく〔non modo gentium は「異邦人の…のみならず」とも読める。ここでは modo を「やり方」と取った〕、仕える者たち、奉仕する者たち、仕えられる者ではない者たちこそが、最大の名誉の栄光へと召されるべきである(マタイ20:25)と。すなわち、仕えた族長たちや預言者たちの実例により、また奉仕した使徒たちの実例により、また、自分の魂を我々の救いの贖いのために費やした主の実例によって、そう教えるのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.12.2

2

Ad gloriam autem humilitatis istius, coenae eos et convivii modo instruit (Luc. XIV, 8) : monens in locis eminentioribus accubari non oportere, ne forte eo adveniente qui clarior est, per dominum coenae occupato loco cum decenti contumelia admonitus decedat.

PL 9, 1033C

この謙遜の栄光のために、主は彼らを、晩餐と宴会の例えで教える(ルカ14:8)。すなわち、より高い席に着いてはならないと戒める。もっと名のある者が来たとき、宴会の主人によってその席が占められ、ふさわしい恥辱をもって注意されて退くことになってはならないからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 20.12.3

3

Porro autem si in humilibus accubuerit; advenientibus humilioribus, ad gloriam loci celsioris accedet. Atque ita non praesumere aliquid honoris decet, sed humilitatis operibus promereri.

PL 9, 1033C

他方、もし低い席に着いていれば、さらに低い者たちが来たときに、より高い席の栄誉へ進むことになる。そしてこのようにして、名誉を何かしら先取りするのではなく、謙遜の業によって得ることがふさわしいのである。