Commentarius in Evangelium Matthaei 5.7.1
Altior sensus latet in praedictis. --Et quidem pulchrum est, praesentium rerum contemptu, curam tantum divinis rebus impendere: sed altius sermo descendit, et in coelestis dicti intelligentiam verbis subjecta ratio extenditur.
PL 9, 945A先に語られたことのうちに、より深い意味が隠れている。――確かに、現在の事柄を蔑んで、ただ神の事柄にのみ配慮を注ぐのは美しいことである。しかし言葉はさらに深く下り、天の語の理解へと、言葉の下に置かれた理が広がる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.7.2
Thesaurum Dominus condi jussit in coelo, et ex oculi lumine corpori quoque splendorem spopondit, et dominis duobus neminem placere posse testatus est: et post haec ait: Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid induatis.
PL 9, 945A主は、天に宝を積むよう命じ、目の光から体にも輝きを約束し、誰も二人の主人に喜ばれることはできないと証言し、そのあとでこう言う。「それゆえ、私は汝らに言う。何を食べようかと汝らの心で思い煩うな。何を着ようかと汝らの体について思い煩うな」。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.7.3
Quae consequuntur, non satis propositionibus congruunt. Numquid et unius domini servus non possit circa vestem esse cibumque sollicitus? Numquid per adversam valetudinem hebetato oculi lumine obscurabitur corpus? aut quod corporis lumen esse possit ex oculo? Numquid thesaurizare in coelis sola nuditas aut fames poterit?
PL 9, 945A続く言葉は、前の主題に十分にはそぐわない。一人の主人の僕が、衣や食物について思い煩うことはあり得ないのか。病によって目の光が鈍ったなら、体は暗くなるのか。そもそも体の光が目から生じ得るのか。裸や飢えだけが、天に宝を積むことができるのか。