Commentarius in Evangelium Matthaei 25.3.1
Adventus Christi indicium. Antichristus cur abominatio desolationis. --Sequitur deinde et indicium adventus futuri, cum abominationem desolationis stantem in loco sancto videbunt, tunc claritatis reditum intelligendum.
PL 9, 1053Dキリストの到来のしるし。なぜ反キリストは荒らす忌むべきものと呼ばれるか。――次いで、来たるべき到来のしるしが続く。彼らが荒らす忌むべきものが聖なる所に立つのを見るとき、そのとき、栄光の帰還が理解されねばならない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 25.3.2
Et de hoc quidem, beatissimo Daniele et Paulo praedicantibus, superfluum nos puto habere sermonem (Dan. IX, 27; II Thess. II, 4) : de antichristi enim temporibus haec locutus est.
PL 9, 1054Aこれについては、最も幸いなるダニエルとパウロが宣べ伝えているので、我々はこれ以上語る必要はないと思う(ダニエル9:27、二テサロニケ2:4)。彼は、反キリストの時代についてこれらを語ったからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 25.3.3
Abominatio ex eo dictus, quod adversus Deum veniens honorem sibi Dei vindicet: desolationis autem abominatio, quia bellis et caedibus terram cum piaculo desolaturus sit.
PL 9, 1054A「忌むべきもの」と呼ばれるのは、神に敵対して来て、神の栄誉を自らに主張するからである。「荒らす」忌むべきものと呼ばれるのは、戦争と殺戮によって、罪をともなって地を荒らすからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 25.3.4
Atque ob id a Judaeis susceptus loco sanctificationis insistet; ut ubi sanctorum precibus Deus invocabatur, illic ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit.
PL 9, 1054Aそのため彼は、ユダヤ人に受け入れられ、聖別された所に居座る。聖徒たちの祈りによって神が呼び求められていたその場所で、不信仰の者たちに受け入れられて、神の栄誉をもって崇められるためである。