Commentarius in Evangelium Matthaei 25.5.1
Qui in perfectionis apice, ne rerum terrenarum cupiditate descendat. --Quod autem ait: Et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo (v. 17) : praeceptum istud secundum humanam intelligentiam rationem dicti factique non recipit.
PL 9, 1054B完全の頂にある者は、地上のものへの欲によって降りてはならない。――彼が「屋根の上にいる者は、家から何かを取り出そうと降りてはならない」と言うこと(マタイ24:17)、この命令は、人間の理解に従えば、言葉と行いの理を受け入れない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 25.5.2
Qui enim in tecto est, et Judaeam sit relicturus, nisi descendens ex eo abire non poterit. Aut quae utilitas est, consistere in tecto, et non in domo manere?
PL 9, 1054B屋根の上にいて、ユダヤを去ろうとする者は、そこから降りなければ去ることができないからである。あるいは、屋根の上にとどまり、家にとどまらないことに、何の益があろうか。
Commentarius in Evangelium Matthaei 25.5.3
Sed frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas, ut momenta praeceptorum coelestium consequamur. Tectum est domus fastigium, et habitationis totius celsa perfectio. Domus enim nulla dici poterit vel esse sine tecto.
PL 9, 1054Bしかし我々はしばしば、天の命令の要点に至るために、言葉と場所の固有の性質を見きわめねばならないと戒めてきた。屋根は家の頂であり、住まい全体の高き完成である。屋根なしには、いかなる家も、そう呼ばれることも、あることもできないからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 25.5.4
Qui igitur in consummatione domus suae, id est, in corporis sui perfectione constiterit, regeneratione novus, spiritu celsus, et divini muneris absolutione perfectus, non descendere in humiliora rerum saecularium cupiditate debebit, neque inferioribus corporis illecebris provocatus de tecti sui sublimitate decedere.
PL 9, 1054Cそれゆえ、自らの家の完成、すなわち自らの体の完全さに立つ者、すなわち、再生によって新しく、霊によって高く、神の賜物の完成によって完全にされた者は、世俗のものへの欲によって、より低い所へ降りてはならず、体の低い誘惑に誘われて、自らの屋根の高みから去ってはならない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 25.5.5
Et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam (v. 18) . Scilicet positus in operatione praecepti, non ad curas pristinas revertatur: neque aliqua corporis indumenta desideret, ob quae reversus, veterum exinde peccaminum, quibus antea contegebatur, erit tunicam relaturus.
PL 9, 1054C「畑にいる者は、自分の上着を取りに戻ってはならない」(マタイ24:18)。すなわち、命令の実行に置かれた者は、以前の配慮に戻ってはならず、また、それを求めて戻れば、以前自分を覆っていた昔の罪の上着を取り戻すことになるような、体のいかなる衣も望んではならない。