Commentarius in Evangelium Matthaei 14.2.1
Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde, et venit in patriam suam, et reliqua (Ibid. 53) . Inhonoratur Dominus a suis.
PL 9, 996B「そして、イエスがこれらの譬えを語り終えると、そこを去って自分の故郷に来た、云々」(マタイ13:53)。主は、自分の者たちに敬われない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.2.2
Quamquam et docendi prudentia, et operandi virtus admirationem commoveret; infidelitas tamen eorum veritatem judicii non recipit.
PL 9, 996B教える知恵も、行う力も、驚嘆を呼び起こしたのに、彼らの不信仰は、正しい判断を受け入れない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.2.3
Non enim credunt haec in homine Deum agere: quin etiam patrem ipsius, matrem, fratresque nuncupant, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt (Ibid. 55) .
PL 9, 996C実際、彼らは、これらの業を神が人において行っているとは信じない。それどころか、彼の父、母、兄弟たちを名指し、父の職業に対する何らかの嘲りで彼を苛立たせる(マタイ13:55)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.2.4
Sed plane hic fabri erat filius, ferrum igne vincentis, omnem saeculi virtutem judicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae: informem scilicet corporum nostrorum materiem in diversa membrorum ministeria, et ad omnia aeternae vitae opera fingentis.
PL 9, 996Cしかし確かに、この者は、鉄を火で制する職人の子であった。この職人は、世のあらゆる力を裁きによって煮詰め、塊を、人間に有用なあらゆる業のために形づくる。すなわち、我々の体の形なき材料を、肢体のさまざまな務めへ、また永遠の命のあらゆる業へと、形作る者である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.2.5
In his igitur scandalizabantur omnes: et inter tot tamque magnifica quae gerebat, corporis ejus contemplatione commovebantur.
PL 9, 997Aそれゆえ、彼らはみな、これらのことにつまずいていた。彼が行っていた多くのすばらしい業のさなかにあって、彼の体を見つめて心を乱されたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.2.6
Quibus Dominus inhonorabilem in patria sua prophetam esse respondit (Matth. XIII, 57) , quia in Judaea esset usque ad crucis sententiam contemnendus.
PL 9, 997A彼らに主は、預言者は自分の故郷では敬われないと答えた(マタイ13:57)。ユダヤにおいて、彼は十字架の判決に至るまで軽んじられるはずだったからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.2.7
Et quia penes solos fideles Dei virtus est, propter eorum incredulitatem omnibus divinae operibus virtutis abstinuit.
PL 9, 997Aそして、神の力は信じる者たちのもとにのみあるので、彼らの不信仰のゆえに、神の力のあらゆる業を控えた。