Commentarius in Evangelium Matthaei 12.14.1
Jerusalem excidium. -- Sed et civitas et domus divisa contra se, non stabit (Ibidem). Domus quoque et civitatis eadem est ratio, quae regni. Sed civitas hic Jerusalem indicatur, gentium semper gloriosa dominatu.
PL 9, 988Aエルサレムの滅亡。――「また、自らに逆らって分裂した都市や家は、立たない」(マタイ12:25)。家と都市にも、王国と同じ理がある。しかし、ここで都市とはエルサレムが示されており、それは異邦人を支配することによって、常に栄光に満ちていた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.14.2
Nunc posteaquam in Dominum suum furore plebis exarsit, et apostolos ejus cum credentium turbis effugavit, discedentium illinc divisione non stabit: atque ita, quod mox consecutum est per hanc divisionem, civitatis illius denuntiatur excidium.
PL 9, 988A今や、この都市は、自らの主に対する民の激情のうちに燃え上がり、主の使徒たちを、信じる者たちの群れとともに追い払ったのち、そこから去る者たちの分裂によって、立たない。こうして、この分裂に続いてまもなく起こったこと、すなわちあの都市の滅亡が告げられている。