Commentarius in Evangelium Matthaei 21.4.1
Vendentes columbas, hoc est, Spiritus sancti dona, de templo ejiciuntur. --Templum vero introiit, id est, ecclesiam traditae a se praedicationis ingressu (Ibid. 12) .
PL 9, 1036B鳩を売る者たち、すなわち聖なる霊の賜物を売る者たちは、神殿から追い出される。――「彼は神殿に入った」。すなわち、自らが伝えた宣教が入って行くことによって、教会に入ったのである(マタイ21:12)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.4.2
A qua primum omnia sacerdotalis ministerii vitia jure potestatis expellit: reddenda enim ab omnibus gratuita tradiderat, quae gratuita fuerant consecuti (Matth., X, 8) : quia neque emi aliquid per corruptelam sacerdotis aut vendi, libertas doni debebat admittere.
PL 9, 1036Bその教会から、彼はまず、司教の務めのあらゆる悪を、権力の権利によって追い出す。無償で得たものを、すべての者が無償で返すべきものとして、彼は伝えていたからである(マタイ10:8)。賜物の自由は、司教の腐敗によって何かが買われることも売られることも、許すはずがなかった。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.4.3
Cathedras autem, praecipue vendentium columbas, evertit. Quae porro dignitas est in nundinis columbarum? aut quod privilegium in avium istarum commerciis reservatum est, ut vendentes eas honorem sibi arrogent cathedrarum?
PL 9, 1036C彼は、とくに鳩を売る者たちの座席を倒した。鳩の市に、いったいどんな品位があるのか。あるいは、これらの鳥の商いに、どんな特権が留保されていて、それを売る者たちが座席の栄誉を自らに僭称するのか。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.4.4
Sed in omni loco admonemus, altius verborum virtutes in istius modi significationibus contuendas. In columba, secundum prophetiae exempla, sanctum Spiritum intelligimus: in cathedra, sacerdotii sedes est.
PL 9, 1036Cしかし我々はあらゆる箇所で、この種の表示においては、言葉の力をより深く見きわめるべきだと戒める。鳩には、預言の例に従って、我々は聖なる霊を解する。座席には、司教職の座がある。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.4.5
Ergo eorum, qui sancti Spiritus donum venale habent, cathedras evertit, quibus ministerium a Deo commissum negotiatio est; admonitionis ejus commemorans auctoritatem, quae in propheta teneatur.
PL 9, 1036Cそれゆえ彼は、聖なる霊の賜物を売り物にする者たちの座席を倒す。彼らにとって、神から委ねられた務めは商売である。彼は、預言者のうちに保たれている、自らの戒めの権威を思い起こさせながら、そうするのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.4.6
Nam scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum (Esai. LVI, 7; Matth. XXI, 13) . Sed neque emere Judaeos in Synagoga, neque vendere Spiritum sanctum posse existimandum est.
PL 9, 1037A「わが家は祈りの家と呼ばれる。しかし汝らはそれを盗賊の巣にした」と書かれているからである(イザヤ56:7、マタイ21:13)。しかし、ユダヤ人がシナゴーグで買うことも、聖なる霊を売ることもできた、とは考えるべきでない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 21.4.7
Non enim habebant ut venire possent, neque erat quod emere quis posset: sed praefiguratio futurorum dictis praesentibus continetur, Ecclesiae vitia in ipso adventu dominicae claritatis esse purganda.
PL 9, 1037A売るべきものも彼らにはなく、買える者が買えるものもなかった。しかし、来たるべき事柄の予示が、現在の言葉のうちに含まれている。すなわち、教会の悪は、主の栄光の到来そのものにおいて浄められねばならない、ということである。