ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XV, Caput IV 第XV章 第IV章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1004C · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.4.1

1

Chananaeae filia typum gerit Ecclesiae. Fidei primitiae ex Israel. --Ipsa quidem curatione jam non eget, quae Christum et Dominum et David filium confitetur: sed filiae suae, plebi videlicet gentium, dominatu immundorum spirituum occupatae, opem poscit.

PL 9, 1004C

カナンの女の娘は教会の予型を帯びている。信仰の初穂はイスラエルから出る。――キリストを、主を、ダビデの子を告白する彼女自身は、もはや癒しを必要としない。しかし彼女は、汚れた霊どもの支配に捕らえられた自分の娘、すなわち異邦人の民のために、助けを求めるのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.4.2

2

Dominus tacet, silentii patientia Israel privilegium salutis reservans. Et miserantes discipuli preces jungunt: sed arcanum ille paternae voluntatis continens, ovibus se perditis Israel missum esse respondit: ut absolute liqueret, typum Ecclesiae Chananaeae filiam continere; cum illa posceret quod aliis deferebatur, non quod non et gentibus impertienda salus esset: sed suis Dominus atque in sua venerat, primitias ergo fidei ab his quibus erat ortus exspectans, caeteris deinceps Apostolorum praedicatione salvandis.

PL 9, 1004C

主は黙している。その沈黙の忍耐によって、救いの特権をイスラエルのために取っておくのである。そして憐れんだ弟子たちが願いを添える。しかし主は、父の意志の秘め事を守りつつ、自分は失われたイスラエルの羊のもとに遣わされたのだと答えた。それは、カナンの女の娘が教会の予型を含んでいることを、はっきりと明らかにするためであった。彼女は他の者たちに与えられていたものを求めたのであって、それは救いが異邦人にも分け与えられるべきでないからではない。主は自分の者たちのために、自分の者たちのもとに来たのであり、それゆえまず信仰の初穂を、自分がそこから生まれた者たちから待ち、その他の者たちは、その後、使徒たちの宣教によって救われるはずだったのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.4.3

3

Atque ideo ait: Non licet accipere panem filiorum, et dare canibus (Ibid., 26) . Delatus Israel honor, affectus in eum Dei cumulat invidiam: juxta quem plebs gentium accepit canum nomen.

PL 9, 1005A

そしてそれゆえ、主は言う。「子らのパンを取って、犬どもに与えるのは許されない」(マタイ15:26)。イスラエルに与えられた栄誉、彼に対する神の愛情が、妬ましさを募らせる〔affectus in eum Dei cumulat invidiam の取り方は定かでない。神の愛情がイスラエルへの憎しみを増す、とも読める〕。彼に比べて、異邦人の民は犬という名を受けた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.4.4

4

Sed Chananaea jam ipsa per fidem salva, et interioris certa mysterii, respondit micis, quae de mensa exciderint, pasci catellos, canum opprobrio jam sub blandimento diminutivi nominis mitigato.

PL 9, 1005A

しかしカナンの女は、すでに信仰によって自ら救われており、内的な奥義を確かに知っていたので、食卓から落ちたパン屑で子犬は養われる、と答えた。犬という恥辱は、指小形の名の愛らしさのもとで、すでに和らげられている。