ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XI, Caput XII 第XI章 第XII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 983C · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.12.1

1

Pater et Filius unius substantiae. --Ac ne quid in illo minus, quam quod in Deo est, existimaretur; omnia sibi a Patre ait tradita esse, solique se Patri cognitum, Patremque soli sibi notum, vel cui ipse revelare voluisset (Ibid. 27) : revelaturus ei, a quo ut revelare velit oretur.

PL 9, 983C

父と子は一つの実体である。――また、彼のうちには、神のうちにあるものに劣るものが何かあると思われないように、彼は言った。万物は父から自分に委ねられている、と。また、子は父にのみ知られ、父は子にのみ知られている、あるいは、子が啓示しようと望んだ者にも、と(マタイ11:27)。彼は、自分が啓示を望むよう祈る者に、啓示しようとしているのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.12.2

2

Qua revelatione eamdem utriusque in mutua cognitione esse substantiam docet, cum qui Filium cognosceret, Patrem quoque cogniturus esset in Filio: quia omnia ei a Patre sint tradita. Tradita autem non alia sunt, quam quae in Filio soli nota sunt Patri.

PL 9, 983D

この啓示によって彼は、両者の実体が相互の認識において同一であることを教える。子を知る者は、子において父をも知ることになるからである。万物が父から子に委ねられているのだから。そして委ねられたものとは、子においてのみ父に知られているもの以外ではない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.12.3

3

Nota vero Filio soli esse, quae Patris sunt. Atque ita in hoc mutuae cognitionis secreto intelligitur, non aliud in Filio, quam quod in Patre ignorabile sit, exstitisse.

PL 9, 984A

そして、父のものは、子にのみ知られている、と。こうして、この相互認識の秘密において、子のうちには、父において知りえないもの以外のものは存在しなかったと理解される。