ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XIII, Caput V 第XIII章 第V章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 994C · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 13.5.1

1

Christus in lege, prophetis et evangeliis. -- Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentatum est totum (Ibid. 33) . Fermentum de farina est, quod virtutem acceptam acervo generis sui reddit.

PL 9, 994C

律法と預言者と福音書のうちにあるキリスト。――「天の国は、パン種に似ている。女がそれを取って、三升の粉の中に隠し、全体が発酵するまでそうした」(マタイ13:33)。パン種は粉から出たものであり、受けた力を、自らの同類の塊に返す。

Commentarius in Evangelium Matthaei 13.5.2

2

Huic se Dominus comparavit, quod acceptum mulier, synagoga scilicet, per judicium mortis abscondit, arguens legem et prophetas evangeliis dissolvi.

PL 9, 994C

主は自らをこのパン種にたとえた。それは、女、すなわちシナゴーグが受け取り、死の裁きによって隠したものである。シナゴーグは、律法と預言者が福音によって解き崩されると言い立てて、彼を責めたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 13.5.3

3

Hoc autem farinae mensuris tribus, id est, legis, prophetarum, evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum facit: ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, id ipsum evangeliorum profectibus expleatur.

PL 9, 994C

またこれは、三升の粉、すなわち律法、預言者、福音書の等しさによって覆われて、すべてを一つにする。律法が定め、預言者が告げたそのものが、福音書の進展によって満たされるためである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 13.5.4

4

Fiuntque omnia per Dei Spiritum ejusdem et virtutis et sensus: nihilque aliud ab alio mensuris aequalibus fermentatum dissentiens reperietur.

PL 9, 994C

そしてすべては、同じ力と同じ考えをもつ神の霊によって成る。等しい升で発酵させられたもののどれも、ほかのものと食い違うことは見出されない。