Commentarius in Evangelium Matthaei 12.23.1
Gentibus indulta gratia ad Judaeos rediit. Cur septem secum assumat. --Sed rursum Dei gratia impertita gentibus, postquam in aquae lavacro fons vivus effluxit, habitandi cum his locus nullus est: et cum jam in his requiem non haberet, intra se reputans, optimum credit regredi in eam ex qua profectus est domum.
PL 9, 992B異邦人に恩寵が与えられると、霊はユダヤ人のもとへ戻った。なぜ七つを連れて来るのか。――しかし、再び、神の恩寵が異邦人に分け与えられ、水の洗礼において生ける泉が流れ出たのち、彼らのもとに住む場所はもはやなく、彼らのうちに休みをもはや得られなくなると、内で思案して、自分が出て来たあの家に戻るのが最善だと信じる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.23.2
Haec emundata per legem, et prophetarum ornata praeconiis, et Christi adventu praeparata, vacua invenitur: a qua et custodia legis abscesserit (quia omnis lex usque ad Joannem est (Matth. II, 13) , et ad habitandum non receptus sit Christus.
PL 9, 992Cこの家は、律法によって浄められ、預言者たちの宣告によって飾られ、キリストの到来によって備えられていたのに、空いているのが見いだされる。律法の見張りはそこから去っており(あらゆる律法はヨハネまでだからである(マタイ2:13)〔底本の引照は Matth. II, 13。マタイ11:13 の誤りであろう。また底本は丸括弧を閉じていない〕)、キリストは住むために受け入れられなかったからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.23.3
Atque ita et habitatore vacua est, et deserta custodibus: cum tamen veniente habitatore, praeeuntium sollicitudine, et mundata sit et ornata.
PL 9, 992Cこうしてその家は、住む者を欠き、見張りの者たちにも見捨てられている。もっとも、住む者が来るときに、先に行く者たちの配慮によって、浄められ、飾られていたのであるが。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.23.4
Septem igitur spiritus nequiores assumuntur; quia tot erant gratiarum munera destinata cum Christo, quae in eo multiformis illa Dei sapientia septiformi gloria collocavit: ut tanta iniquitatis fieret possessio, quanta futura fuerat gratiarum.
PL 9, 992Cしたがって、自分より悪い七つの霊が連れて来られる。それは、キリストとともに定められていた恩寵の賜物がそれだけあり、神のあの多様な知恵が、彼において、七重の栄光のうちに置いたものだからである。それは、悪の占有が、恩寵の占有が及ぶはずであったのと同じだけ大きくなるためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 12.23.5
Atque ita novissima hominis illius pejora erunt prioribus: quia ex Judaeis immundus spiritus metu legis excesserat, nunc autem in eos cum ultione repudiatae ab eis gratiae revertetur.
PL 9, 992Dこうしてその人の最後は、最初より悪くなる。汚れた霊は、律法への恐れのゆえにユダヤ人から出て行っていたが、今や、彼らによって拒まれた恩寵への報復とともに、彼らのもとへ戻るからである。