ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XV, Caput III 第XV章 第III章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1004A · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.3.1

1

Chananaea proselytorum figura. Chananaei qui. -- Ut igitur illa, quae gesta sunt, ea quae interior est ratio consequatur; quae Chananaeae persona sit, ex ipsis verborum virtutibus contuendum est.

PL 9, 1004A

カナンの女は改宗者の型である。カナン人とは何者か。――それゆえ、起こった事柄に、それを内側から説く理が続くように、カナンの女がどのような人物であるかを、言葉そのものの力から見定めねばならない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.3.2

2

Fuisse, atque etiam esse penes Israel proselytorum plebem, fides certa est: quae ( scil. proselytorum plebs) de gentibus in legis opera transcendit, et vitae anterioris egressa regionem, peregrinae dominantisque legis tamquam domo continebatur.

PL 9, 1004B

イスラエルのもとに改宗者の民がいたこと、今もいることは、確かな事実である。この民(すなわち改宗者の民)は、異邦人の中から律法の業へと移り、それまでの生の領域を出て、外来にして支配する律法を、いわば家として、その中に留め置かれていた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.3.3

3

Chananaei autem fuerunt terras, in quibus nunc Judaea est, incolentes: qui vel bello consumpti, vel in loca vicina dispersi, vel in servitutem devictorum conditione subjecti, nomen tantum sine patria sede circumferunt.

PL 9, 1004B

カナン人とは、今ユダヤがある土地に住んでいた者たちであり、あるいは戦争で滅ぼされ、あるいは近隣の地に散らされ、あるいは征服された者の身分で隷属させられて、ただ名だけを、故国の居所もなく持ち歩いている。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.3.4

4

Plebs igitur haec cum Judaeis admixta de gentibus est. Et quia non est ambiguum, in ea turba quae credidit, partem nonnullam proselytorum fuisse, merito haec Chananaea, proselytorum formam praeferens, existimabitur fines suos egressa, ex gentibus scilicet in populi alterius nomen excedens: quae pro filia, videlicet gentium plebe, orat.

PL 9, 1004B

したがって、この民はユダヤ人に混じった異邦人出身の民である。そして、信じたあの群衆の中に改宗者の一部がいたことは疑いないので、このカナンの女は、改宗者の形を表すものとして、自分の境界を越え出た者、すなわち異邦人の中から別の民の名へと出て行った者と、当然にも考えられよう。彼女は娘のために、すなわち異邦人の民のために祈るのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 15.3.5

5

Et quia Dominum cognovit ex lege, David filium nuncupat. In lege enim virga de radice Jesse (Esai. XI, 1) , et David filius aeterni et coelestis regni rex continetur (Jer. XXIII, 5) .

PL 9, 1004C

そして彼女は律法から主を知ったので、ダビデの子と呼ぶ。実際、律法には、エッサイの根から出る若枝(イザヤ11:1)と、ダビデの子、永遠にして天の王国の王(エレミヤ23:5)とが含まれている。