Commentarius in Evangelium Matthaei 18.10.1
Deus sine modo nobis ignoscens, vult et nos sine modo aliis ignoscere. In Cain homicidarum, in Lamech Deicidarum poena est adumbrata. --Quaerenti deinde Petro, an peccanti in se fratri septies remitteret, respondit: Non usque septies, sed usque septuagiessepties (Ibid., 21 et 22) .
PL 9, 1022A神は限りなく我々を赦し、我々もまた限りなく他者を赦すことを望む。カインにおいて殺人者たちの、レメクにおいて神を殺した者たちの刑罰が、おぼろに示された。――そして、自分に罪を犯した兄弟を七度まで赦すべきかとペトロが尋ねたとき、主は答えた。「七度までではない、七十七度までである」(マタイ18:21、22)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.10.2
Omni modo ad similitudinem nos humilitatis ac bonitatis suae instruit, et molliendis ac frangendis turbidorum motuum notrorum aculeis, placabilitatis suae confirmat exemplo: quippe peccatorum omnium veniam per fidem tribuens.
PL 9, 1022A主はあらゆる仕方で、自分の謙遜と善さに似るよう我々を教え、我々の乱れた心の動き〔底本は notrorum。nostrorum と読む〕の棘を和らげ砕くために、自分の寛容の模範によって確証する。信仰によってあらゆる罪の赦しを与えているのだから。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.10.3
Neque enim naturae nostrae vitia indulgentiam merebantur. Ergo venia omnis ex eo est: cum etiam ea quae in se sint peccata, post reditum confessionis indulgeat.
PL 9, 1022A実際、我々の本性の悪徳は、赦免に値するものではなかった。したがって、赦しはすべて彼から来る。彼は、自らに対する罪でさえ、告白に立ち返った後に赦すのだから。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.10.4
Solvenda quidem per Cain poena in septuplum constituta est (Gen. IV, 24) : sed peccatum illud in hominem est; in Abel enim fratrem peccatum usque ad necem fuerat.
PL 9, 1022Bカインを通して、七倍の刑罰が償われるべきものとして定められた(創世記4:24)。しかしその罪は人に対するものである。実際、兄弟アベルに対して、死に至るまで罪が犯されたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.10.5
Sed in Lamech supplicium usque ad septuagies et septies est constitutum; et in eo, quantum existimamus, constituta in auctores dominicae passionis est poena.
PL 9, 1022Bしかしレメクにおいては、刑罰が七十七倍まで定められた。そして、我々の考えるところでは、それによって、主の受難の首謀者たちに対する刑罰が定められたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.10.6
Sed Dominus per confessionem credentium hujus criminis veniam largitur, id est, per baptismi munus obtrectatoribus ac persecutoribus gratiam salutis indulget: quanto magis oportere ostendit sine modo ac numero veniam a nobis esse reddendam, nec cogitandum quotiens remittamus; sed ( supple, oportere) ut irasci his qui in nos peccant, quotiens irascendi necessitas exstilerit, desinamus?
PL 9, 1022Bしかし主は、信じる者たちの告白によって、この罪の赦しを与える。すなわち、洗礼の賜物によって、中傷者や迫害者にも救いの恩寵を許す。ならば主は、なおさら、我々によって限りなく、数えることなく赦しが返されねばならず、何度赦すかを考えてはならず、むしろ(「べきである」を補う)、我々に対して罪を犯す者たちに、怒る必要が生じるたびごとに、我々は怒ることをやめねばならないと、示しているのではないか。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.10.7
Quae utique veniae assiduitas docet, nullum omnino penes nos irae tempus esse oportere: quando omnium omnino peccaminum veniam Deus nobis suo potius munere, quam nostro merito largiatur.
PL 9, 1022Cこの赦しの絶え間なさは、我々のもとには怒りの時などまったくあってはならないことを教える。神は、あらゆる罪の赦しを、我々の功よりもむしろ自らの賜物によって、我々に与えるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.10.8
Neque enim fas est, nos ex praescripto legis, dandae veniae numero concludi, cum per Evangelii gratiam sine modo nobis a Deo fuerit indulta.
PL 9, 1022C実際、福音の恩寵によって、限りなく神から赦されているのに、我々が、律法の規定に従って、赦しを与える回数を限られるのは、正しくない。