Commentarius in Evangelium Matthaei 30.1.1
Christianum nomen quando indultum. -- Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi pascha manducare? et reliqua (Matth. XXVI, 17) .
PL 9, 1065Aキリスト教徒という名は、いつ授けられたか。――「除酵祭の第一日に、弟子たちがイエスのもとに来て言った、『汝はどこで、我々が汝のために過越の食事を用意することを望むのか』云々」(マタイ26:17)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 30.1.2
Discipuli ire ad quemdam hominem jubentur, et ei dicere quod cum eo Dominus pascha cum discipulis facere vellet. Qui praeceptis obtemperaverunt, et pascha paraverunt (v. 19) . Sed oportuerat eos scire quo pergerent, et de hominis nomine edoceri.
PL 9, 1065A弟子たちはある男のもとへ行き、その者に、主が彼のもとで弟子たちと過越をしようと望んでいる、と告げるよう命じられる。彼らは命令に従って、過越を用意した(マタイ26:19)。しかし、彼らは行き先を知り、その男の名についても教えられていなければならなかったはずである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 30.1.3
Alioquin incerti ad quem mitterentur, quomodo missi quae praecepta fuerant, exsequerentur? Verum sermo prophetiae, rerum praesentium effectibus admiscetur. Hominem enim, cum quo pascha celebraturus esset, non nominat.
PL 9, 1065Aさもなければ、誰のもとへ遣わされるのか分からずに、遣わされた者たちは、命じられたことをどのように果たせたであろうか。しかし、預言の言葉は、現在の出来事の成り行きと混ぜ合わされている。彼は、共に過越を祝おうとしていた人を、名指ししないのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 30.1.4
Nondum enim Christiani nominis honor credentibus erat praestitus, qui vere sunt Deum mentis ac fidei oculis contuentes: ut cum eo pascha Domini Apostolos praeparare sciremus, cui in tempore Domini novum nomen esset addendum.
PL 9, 1065Bというのも、キリスト教徒の名という栄誉は、いまだ信ずる者たち――心と信仰の目で、まことに神を見つめる者たち――には与えられていなかったからである。それは、我々が、使徒たちが主の過越を、その者とともに用意していたと知るためである。その者には、主の時に、新しい名が加えられるはずであった。