Commentarius in Evangelium Matthaei 22.2.1
Servi missi. Filius occisus. Sceleris spes. Patrisfamilias reditus. Lapis angularis. --In servis vero, qui missi sunt ut fructus perciperent (v. 34) , varius et saepe repetitus progressus est prophetarum.
PL 9, 1042A遣わされた僕たち。殺された子。罪の望み。家の主人の帰還。隅の石。――実を受け取るために遣わされた僕たち(マタイ21:34)には、預言者たちの、様々で、しばしば繰り返された歩みがある。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.2.2
Missi autem rursum plures prioribus (v. 36) , tempus illud est, quo post singulorum praedicationem, plurimus in unum prophetantium numerus emissus est; qui variis temporibus verberati et lapidati et occisi sunt, fructus institutae plebis edoctaeque repetentes.
PL 9, 1042A先の者たちよりも多くの者が再び遣わされた(マタイ21:36)とは、個々の者の宣教ののち、預言する者たちの非常に多くの数が一団となって遣わされた、その時である。彼らは様々な時に、打たれ、石で打たれ、殺され、設けられ教えられた民の実りを求めていた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.2.3
In filio vero ad ultimum misso (v. 37) , Domini nostri et adventus et passio est: qui extra Jerusalem, tamquam extra vineam, in sententiam damnationis abjectus est.
PL 9, 1042A最後に遣わされた子(マタイ21:37)には、我々の主の到来と受難がある。彼はエルサレムの外、いわばぶどう園の外へ、断罪の宣告のうちに投げ出された。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.2.4
Consilium vero colonorum et haereditatis occiso haerede praesumptio (v. 38) , spes inanis est gloriam legis, perempto Christo, posse retineri. In patrisfamilias reditu (v. 40) , tempore judicii gloria est in Filio paternae majestatis assistens.
PL 9, 1042B農夫たちの謀り事と、相続人を殺して遺産を得ようとする思い込み(マタイ21:38)は、キリストが亡ぼされれば律法の栄光を保持できる、という空しい望みである。家の主人の帰還(マタイ21:40)には、裁きの時に、子において父の威厳の栄光が臨在することがある。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.2.5
In responsione autem ipsorum principum et pharisaeorum, redditur dignius apostolis legis haereditas.
PL 9, 1042Bその祭司長たちとファリサイ派自身の答えにおいて、律法の相続は、よりふさわしく使徒たちに返される。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.2.6
Sed hic filius lapis est ab aedificantibus improbatus, et in fastigium angularis erectus, et in oculis omnium mirabilis, et inter legem atque gentes lateris et aedificii utriusque conjunctio.
PL 9, 1042Bしかしこの子は、建てる者たちに捨てられた石であり、隅の石の頂へと高く上げられ、すべての人の目に驚くべきものであり、律法と異邦人との間で、両側の壁と両方の建物とをつなぐものである。