ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XI, Caput X 第XI章 第X章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 983A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.10.1

1

Judaeorum incredulitas quam rea. -- Vae tibi Corozain et Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, et reliqua (Matth. II, 21) . Inobedientiae maledictum cum obedientiae benedictione decernitur.

PL 9, 983A

ユダヤ人の不信仰は、いかに罪深いか。――「汝に災いあれ、コラジンよ、ベトサイダよ。汝らのうちでなされた力ある業が、ティルスとシドンでなされていたなら」云々(マタイ2:21)〔底本の引照は Matth. II, 21。マタイ11:21 の誤りであろう〕。不従順への呪いが、従順への祝福とともに定められる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.10.2

2

Primis enim Judaeis oportuit praedicari; sed privilegio praedicationis infidelitatis cumulatur invidia, cum credentium arguantur exemplo, quibus nulla factorum admiratione proposita, salus omnis ex fide sit.

PL 9, 983A

まずユダヤ人たちに宣べ伝えられるべきであったが、宣教の特権によって、不信仰への憎しみはいっそう積み上げられる。彼らは、信じた者たちの実例によって責められるからである。その者たちには、行われた業への驚嘆は何も示されなかったのに、救いはすべて信仰に由来する。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.10.3

3

Dominum enim in Bethsaida et Capharnaum muti laudant, caeci vident, surdi audiunt, claudi circumcurrunt, mortui sentiunt; et nullum fidei voluntate rerum tantarum admiratio commovebat, cum sola gestorum auditio vocare ad metum, atque ad fidem rapere debuisset.

PL 9, 983B

実に、ベトサイダとカファルナウムでは、主を、口の利けない者たちが賛美し、盲人が見、耳の聞こえない者が聞き、足の不自由な者が駆け回り、死者が感じ取っているのに、これほどの事柄への驚嘆は、誰一人として信仰を望むほどに動かさなかった。ただ行われた事を聞くだけで、恐れへと呼び、信仰へと引き寄せるはずであったのに。

Commentarius in Evangelium Matthaei 11.10.4

4

Sed non solum Tyri et Sidonis, sed ipsa Sodomorum et Gomorrhaeorum facient levia peccata: quia forte illis credendi fuisset affectus, si talium virtutum contemplatio contigisset.

PL 9, 983B

しかし、ユダヤ人たちの罪は、ティルスとシドンの罪のみならず、ソドムとゴモラの者たちの罪をさえ、軽いものとするであろう。おそらく彼らには、そのような力ある業を見ることが与えられていたなら、信じる心があったであろうから。