Commentarius in Evangelium Matthaei 1.7.1
Ecclesia dolet Judaeorum perditionem.-- Sed gloriosus per prophetam neci eorum honor redditur, dicentem, Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos: et noluit consolari, quia non sunt (Jerem. XXXI, 15: et Matth. II, 18) .
PL 9, 923B教会はユダヤ人の滅びを嘆く。――しかし預言者を通じて、彼らの死に栄えある誉れが与えられている。預言者は言う。「ラマに声が聞こえた。泣き声と大いなる嘆きが。ラケルはその子らのために泣き、慰められることを望まなかった。彼らはもういないからである」(エレミヤ31:15、マタイ2:18)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.7.2
Rachel Jacob uxor fuit diu sterilis; sed nullum ex his quos genuit amisit. Verum haec in Genesi Ecclesiae typum praetulit.
PL 9, 923Cラケルはヤコブの妻で、長く不妊であったが、産んだ子らのうち一人も失わなかった。しかしこの女は創世記において、教会の予型を示していた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.7.3
Non igitur illius vox et ploratus auditur, quae nullum habuit amissorum filiorum dolorem, sed hujus Ecclesiae diu sterilis, nunc vero fecundae.
PL 9, 923Cそれゆえ、その声と泣き声が聞かれるのは、失った子らへの悲しみを持たなかった彼女のものではなく、長く不妊であったが今は多産となった、この教会のものである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.7.4
Hujus ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur; sed quia ab his perimebantur, quos primum genitos filios retinere voluisset. Denique consolari se noluit quae dolebat.
PL 9, 923Cこの女の子らのための泣き声が聞かれるのは、彼らが殺されたことを嘆いたからではなく、彼らが、最初に生まれた子らとして手元に留めておこうと望んだ者たちによって殺されたからである。実に、嘆いていた女は慰められることを望まなかった。
Commentarius in Evangelium Matthaei 1.7.5
Non enim non erant ii, qui mortui putabantur; in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur. Consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae.
PL 9, 923C死んだと思われている者たちは、いなくなったわけではないからである。殉教の栄光によって、永遠への進歩へと引き上げられたのである。慰めは、失われたものに対して与えられねばならず、増し加えられたものに対して与えられるのではない。