ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XIV, Caput XIII 第XIV章 第XIII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1001C · 3 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.13.1

1

Israel reliquiis erit salus. -- Conscendere post haec in navem discipulos praecepit, donec turbas ipse dimitteret: et dimissa turba montem conscendit orare, et vespere facto solus erat (Matth. XIV, 22 et 23) . Horum ratio distinguenda temporibus est.

PL 9, 1001C

イスラエルの残りの者たちには、救いがあるであろう。――その後、彼は弟子たちに、自分が群衆を解散させるまで、舟に乗るよう命じた。群衆を解散させると、祈るために山に登り、夕方になると、ひとりでいた(マタイ14:22、23)。これらの理は、時ごとに区別されねばならない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.13.2

2

Quod vespere solus est; solitudinem suam in tempore passionis ostendit, caeteris trepidatione dilapsis.

PL 9, 1001C

夕方にひとりでいたことは、受難の時の自らの孤独を示している。ほかの者たちは、恐れによって散り散りになったからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 14.13.3

3

Quod autem navem conscendere discipulos jubet, et ire trans fretum, dum turbas ipse dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem, esse ( supple, eos) intra Ecclesiam, et per fretum, id est, per saeculum ferri usque in id tempus jubet, quo revertens in claritatis adventu populo omni, qui ex Israel erit reliquus, salutem reddat ipse, ejusque peccata dimittat: dimissoque, vel in coeleste regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria ejus et majestate consistat.

PL 9, 1001C

また、彼が、自分が群衆を解散させるあいだ、弟子たちに舟に乗って海の向こうへ行くよう命じ、群衆を解散させたのち山に登ったことは、(「彼らが」を補う)教会の内にいて、海、すなわち世を渡って運ばれることを、彼が戻ってきて、輝きの到来のうちに、イスラエルから残るであろうすべての民に、自ら救いを返し、その罪を赦す、その時まで命じている、ということである。そしてその民が解散させられ、むしろ天の国に迎え入れられたのち、彼は父なる神に感謝を捧げつつ、神の栄光と威厳のうちにとどまる。