Commentarius in Evangelium Matthaei 5.6.1
Saeculi contemptu coelum unum suspiret animus. -- Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid vestiatis. Nonne anima vestra pluris est quam esca, et corpus pluris est quam vestimentum (Ibid. 25) ?
PL 9, 944B世を蔑むことによって、心はただ天のみを慕うべきである。――「だから、私は汝らに言う。何を食べようかと汝らの心で思い煩うな。何を着ようかと汝らの体について思い煩うな。汝らの魂は食物よりも大切であり、体は衣よりも大切ではないか」(マタイ6:25)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.6.2
Contemptum saeculi, et fiduciam futurorum toto superiore sermone praeceperat. Nam cum ad injuriam pronos jubet esse, et ad damnum voluntarios, et ad ultionem negligentes, et ad diligendum promiscuos, et ad humanam gloriam incuriosos; confirmari nos in spem bonorum aeternorum laborat.
PL 9, 944C世の蔑みと、来るべきものへの確信を、彼は先立つ説教全体で命じていた。不正を受ける用意ができ、損失を進んで受け入れ、報復に無頓着で、誰をも分け隔てなく愛し、人間の栄光には無関心であれと命じるとき、彼は、我々が永遠の善への希望において確かめられるようにと努めているのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.6.3
Plures enim et amor praesentium, et desperatio futurorum incertos facit: et aut illecebris capit, aut infidelitate confundit: Ergo regnum coelorum, quod prophetae nuntiaverunt, Joannes praedicavit, Dominus noster in se esse positum est professus, vult sine aliqua incertae voluntatis ambiguitate sperari: alioquin justificatio ex fide nulla est, si fides ipsa fiat ambigua.
PL 9, 944C多くの者を、現在への愛と将来への絶望が、不確かにするからである。それは誘惑によって捕らえるか、不信仰によって狼狽させる。それゆえ、預言者たちが告げ、ヨハネが宣べ伝え、我々の主が自分のうちに置かれていると宣言した天の国を、彼は、不確かな意志の何の曖昧さもなく望まれるよう欲する。さもなければ、信仰そのものが曖昧になるなら、信仰による義認はなくなるからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 5.6.4
Igitur curam nullam esse vestitus et cibi praecipit, dicens et escis animam, et cibo corpus esse pretiosius.
PL 9, 945Aこうして、衣服と食物への配慮は少しもあってはならないと命じ、魂は食物にまさり、体は食物にまさる〔底本は cibo。前節からは vestitu(衣)が期待されるが、底本どおり訳した〕と言う。