Commentarius in Evangelium Matthaei 16.5.1
Filius Dei est et filius hominis. --Hunc igitur assumpsisse corpus, et hominem factum esse, perfecta confessio est: quia sicut aeternitas naturae nostrae corpus accepit; ita cognoscendum est, naturam corporis nostri aeternitatis assumere posse virtutem.
PL 9, 1009A神の子であり、人の子でもある。――したがって、この者が体を取って人となったことは、完全な告白である。なぜなら、永遠が我々の本性の体を受けたように、我々の体の本性は永遠の力を受け取りうるのだと知らねばならないからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.5.2
Igitur quia summum in fide ista bonum est; a discipulis requirit quem se homines esse dicerent: et adjecit, hominis filium.
PL 9, 1009Aそれゆえ、この信仰においてこれが最高の善であるので、主は弟子たちに、人々は自分を何者と言っているかを尋ね、さらに「人の子」と付け加えた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 16.5.3
Haec enim confessionis tenenda ratio est, ut sicut Dei filium, ita et filium hominis meminerimus: quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem.
PL 9, 1009A実際、告白の理として保つべきは、我々が、神の子としてと同様に、人の子としてもこの者を覚えることである。なぜなら、一方を欠いた他方は、救いへのいかなる望みも与えないからである。