Commentarius in Evangelium Matthaei 8.4.1
Daemones e gentibus expulsi haereticos obtinent. Christus a Judaeis repudiatus ABIT AD GENTES.--In exordio generis humani in tres fuit humani generis divisio, Noe scilicet filios, ex quibus secundum prophetiam Genesis, Sem in possessionem Dei delectus est.
PL 9, 959C異邦人から追い出された悪霊たちは、異端者を得る。ユダヤ人に拒まれたキリストは、異邦人のもとへ去る。――人類の初めに、人類は三つに分けられた。すなわちノアの子らであり、創世記の預言に従って、その中からセムが神の所有として選ばれた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.4.2
Extra urbem autem, id est, extra legis et prophetarum synagogam, duos homines in monumentis daemones detinebant: duarum scilicet gentium origines intra defunctorum sedes et mortuorum reliquias obsederant, efficientes praetereuntibus viam vitae praesentis infestam.
PL 9, 959Cしかし都の外、すなわち律法と預言者たちのシナゴーグの外で、悪霊たちが墓にふたりの人を捕えていた。すなわち、二つの異邦人の起源を、死者たちの座と亡骸のうちに取り囲み、通り過ぎる者にとって、現在の命の道を危険なものとしていたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.4.3
Igitur ut esset in rebus gerendis futuri plena meditatio, venienti Domino duo homines occurrunt: ut occursu eorum, concurrentium ad salutem voluntas indicaretur. Sed in hominibus daemones proclamant, cur sedem invideat, cur ante judicii tempus infestet.
PL 9, 960Aそれゆえ、行われる事柄のうちに来るべきものについての十全な思索があるように、主が来ると、ふたりの人が出会う。彼らが出会うことによって、救いへと駆け寄る者たちの意志が示されるためである。しかし人々のうちにいる悪霊たちは叫ぶ。なぜ座を妬むのか、なぜ裁きの時より前に苦しめるのか、と。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.4.4
Adjacebat etiam eis duobus gentium populis plebs ex Sem genere Sadducaeorum, quorum haeresis ex Judaeis negatae resurrectionis piaculum est.
PL 9, 960Aこの二つの異邦人の民のそばには、セムの系統に属するサドカイ派の民も控えていた。その異端は、ユダヤ人のうちから出た、復活を否定するという罪である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.4.5
Videntes igitur daemones, non sibi jam locum in gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in haereticis deprecantur: quibus occupatis, totus in mare impetu rapido per praeceps grex coactus est: in cupiditatem scilicet saecularem daemonum praecipitantur instinctu, in aquis multis, id est, cum reliquarum gentium infidelitate morituri.
PL 9, 960Aそれゆえ悪霊たちは、もはや異邦人のうちに自分たちの居場所が残されていないのを見て、異端者のうちに住むことを許してくれるようにと嘆願する。彼らが憑かれると、群れの全体が激しい勢いで海へまっさかさまに追いやられた。すなわち、悪霊たちの駆り立てによって、世の欲望へと突き落とされ、多くの水のなかで、すなわち残りの異邦人の不信仰とともに、死ぬことになるのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.4.6
Atque etiam in hoc typica ratio servata est, ut non satis esset dixisse praecipitatos in mare, nisi etiam adderetur, Et mortui sunt in aquis multis.
PL 9, 960Aさらにこの点でも、予型的な理解が守られている。海に突き落とされたと言うだけでは足りず、「そして多くの水のなかで死んだ」と付け加えられたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.4.7
Quorum principes atque pastores rerum talium admiratione turbati ad urbem veniunt, et quae gesta sunt nuntiant (Ibid. 32, 33) .
PL 9, 960Bその者たちの長や牧者たちは、このような出来事に驚いて混乱し、都に来て、起こったことを告げる(マタイ8:32、33)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 8.4.8
Urbs illa Judaici populi habet speciem, quae Christi operibus auditis, Domino suo obviam pergit, prohibens ne fines suos urbemque contingeret; neque enim Evangelia lex recipit: a qua repudiatus, in civitatem suam revertitur (Matth. IX, 1) . Deo civitas fidelium plebs est. In hanc igitur navi, id est Ecclesia, vectus introiit.
PL 9, 960Bあの都はユダヤの民の姿をもっており、キリストの業を聞くと、自分の主に会いに行き、自分の境界と都に触れないよう妨げる。律法は福音を受け入れないからである。彼はその律法に拒まれて、自分の町へ戻る(マタイ9:1)。神にとって、町とは信じる者たちの民である。それゆえ彼は、この町に、舟、すなわち教会に乗って入った。