Commentarius in Evangelium Matthaei 29.2.1
Mulier ungens Christum, plebs gentium. Discipulorum pro Israel favor. Pauperes, Judaei fidei indigi. --Mulier haec in praefiguratione gentium plebis est, quae in passione Christi gloriam Deo reddidit. Caput enim ejus perunxit: caput autem Christi Deus est.
PL 9, 1064Bキリストに油を注ぐ女は、異邦人の民である。弟子たちのイスラエルへの好意。貧しい者たちとは、信仰を欠くユダヤ人である。――この女は、異邦人の民をあらかじめ象っている。その民はキリストの受難において、神に栄光を帰した。彼女は彼の頭に油を注いだのであり、キリストの頭とは神だからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 29.2.2
Nam unguentum boni operis est fructus. Et propter corporis curam mulierum sexui maxime gratum est. Igitur omnem curam corporis sui, et totum pretiosae mentis affectum in honorem Dei laudemque transfudit.
PL 9, 1064Cというのも、香油とは、善き業の実りだからである。またそれは、体の手入れのゆえに、女性という性にとりわけ好ましいものでもある。それゆえ彼女は、自分の体へのあらゆる配慮と、貴い精神の情愛のすべてを、神への栄誉と賛美へと注ぎ込んだのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 29.2.3
Sed discipuli favore salvandi Israelis, ut saepe numero, commoventur: vendi hoc in usum pauperum debuisse. Sed neque mulier haec venale unguentum circumferebat. Et pauperes, fidei indigos instinctu prophetico nuncupaverunt.
PL 9, 1064Cしかし弟子たちは、しばしばそうであるように、イスラエルが救われることを願う好意から心を動かされ、これは貧しい者たちの用のために売られるべきだったと言う。だがこの女は、売り物の香油を持ち歩いていたのではない。そして彼らは、信仰に乏しい者たちを、預言的な促しによって「貧しい者たち」と呼んだのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 29.2.4
Atque hanc gentium fidem emi potius ad salutem egeni hujus populi debuisse. Quibus Dominus ait, plurimum esse temporis, quo habere curam pauperum possent; caeterum non nisi ex praecepto suo salutem gentibus posse praestari, quae secum infuso mulieris hujus unguento sint consepultae (v. 11 et 12) : quia regeneratio non nisi commortuis in baptismi professione redhibetur.
PL 9, 1064Cそして彼らは、この異邦人の信仰は、むしろ買い取られて、この貧しい民の救いに充てられるべきだったと言う。彼らに主は言う。貧しい者たちを世話できる時はたっぷりある。しかし、異邦人への救いは、自分の命令によるのでなければ与えられえない。彼らは、この女が注いだ香油とともに、彼とともに葬られたのだから、と(マタイ26:11、12)。再生は、洗礼の告白において共に死んだ者にしか、返されないからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 29.2.5
Et idcirco ubi praedicabitur hoc Evangelium, narrabitur opus ejus (v. 13) : quia cessante Israel, Evangelii gloria fide gentium praedicatur. Qua aemulatione in Judae persona Israel profanus accensus, omni odio ad exstinguendum nomen Domini incitatur.
PL 9, 1064Dそれゆえ、この福音が宣べ伝えられる所では、彼女の業が語られるであろう(マタイ26:13)。イスラエルが退くとき、福音の栄光は異邦人の信仰によって宣べ伝えられるからである。この張り合いによって、ユダという人物において、不敬なイスラエルが燃え立たされ、主の名を消し去るために、あらゆる憎しみへと駆り立てられる。