Commentarius in Evangelium Matthaei 7.2.1
Legis infirmitas a Christo suppletur. --Adest leprosus, emundari se rogat, purgatur verbi potestate cum tactu, jubetur silere (Ibid., 3 et 4) , sed tamen ostendere se sacerdoti et munus quod Moyses in testimonium fieri praecepit offerre.
PL 9, 954B律法の弱さは、キリストによって補われる。――重い皮膚病の者が来て、清められることを願い、言葉の権力によって、触れることとともに清められ、黙っているよう命じられる(マタイ8:3、4)。しかし、それでもなお、祭司に身を示し、モーセが証しのためになせと命じた供え物を献げるようにと命じられる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 7.2.2
Curatio igitur audientis et credentis turbae et cum Domino de monte venientis in leproso ostenditur: quae vitiosa labe corporis contaminata, auditaque regni coelorum praedicatione curari se rogat; cum tactu corporis visitatur, Verbi virtute curatur, et ut salus haec non offerretur potius, quam quaereretur, silentium imperatur, et ostendere se sacerdotibus jubetur: ut praenuntiatus in lege factis et operibus cernatur; et in quo lex infirmabatur, in eo verbi virtus intelligeretur: praemium quoque receptae salutis, qui purgatus est, Deo offerat; sed ut donum illud non sit ex avibus, sed ut homo ipse a sordibus peccati corporis emundatus, in sacrificium Dei transeat (Levit. XIV, 4) ; quia quod Moyses in lege praeceperit, testimonium sit, non effectus.
PL 9, 954Bそれゆえ、聞いて信じ、主とともに山から降りてきた群衆の癒しが、この重い皮膚病の者において示されている。彼らは体の悪しき汚れに染まっていたが、天の国の宣教を聞いて、癒されることを願う。体に触れられて訪れを受け、言葉の力によって癒される。そして、この救いが差し出されるものというより求められるものであるように、沈黙が命じられ、祭司たちに身を示すよう命じられる。それは、律法において予告されていた者が、行いと業によって見分けられるためであり、律法が無力であったその点において、言葉の力が理解されるためである。清められた者は、受けた救いの報いをも神に献げるがよい。ただし、その賜物は鳥からのものではなく、体の罪の汚れから清められた人自身が、神への犠牲へと移るのでなければならない(レビ記14:4)。モーセが律法において命じたことは証しであって、効果ではないからである。