Commentarius in Evangelium Matthaei 27.11.1
Quanta culpa. Quae hujus culpae vindicta. --Atque ideo hoc magis sine venia erit, cur praedicationem occuluerit, et commissum sibi talentum suffoderit, cum scire messurum esse sine semine, et collecturum esse quae non sparsisset: sed potius oportuisse eum nummulariis dare, id est, universo generi hominum, quod saeculi negotiis occupetur, usum crediti sibi talenti communicare, Domino reditus ejus a singulis postulaturo.
PL 9, 1063Aその罪はどれほど大きいか。この罪への報復とは何か。――それゆえ、なぜ宣教を隠し、自らに委ねられたタラントを掘って埋めたのかという点で、彼はいっそう赦されないであろう。彼は、主が種なしに刈り取り、散らさなかったものを集めるであろうことを知っていたのに、むしろ両替商たちに――すなわち、世の商いに従事している全人類に――自らに委ねられたタラントの用い方を分け与えるべきだったのであり、主は、その収益を一人ひとりから求めるはずだったからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.11.2
Ob quam culpam talentum ab eo non tam Evangelii, quod suffoderat, quam legis aufertur, eique qui quinque duplicaverit datur, Domino dicente: Omni enim habenti dabitur, et abundabit: qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (v. 29) .
PL 9, 1063Bこの罪のために、タラントは彼から取り上げられるが、それは、彼が掘って埋めた福音のものというより、律法のものである。そしてそれは、五を倍にした者に与えられる。主はこう言っている。「持っているすべての者には与えられ、豊かになる。しかし持たない者からは、持っているものさえ取り上げられる」(マタイ25:29)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.11.3
Potest quidem habens abundare; quia facile est, per incrementum vel munificentiae vel laboris, opulentum posse ditescere: sed quo modo non habens habebit ad damnum?
PL 9, 1063B確かに、持つ者が豊かになることはありうる。気前のよさや労苦の増加によって、富める者がさらに富むことは容易だからである。しかし、持たない者が、どうして、失うためのものを持つことになるのか。
Commentarius in Evangelium Matthaei 27.11.4
Hoc ideo, quia habentibus usum evangeliorum, etiam legis honor redditur: non habenti autem fidem Christi, etiam quod ex lege habere sibi videbatur honoris, aufertur.
PL 9, 1063Bそれは、福音の用い方を持つ者たちには、律法の誉れも返され、キリストへの信を持たない者からは、律法から自分が持っていると思われていた誉れさえ取り上げられるからである。