Commentarius in Evangelium Matthaei 14.8.1
Lex infidelitate ac voluptate interiit. --Sed superius Herodes significatus est Joannem velle occidere, et metu populi demorari, quia sicut propheta habebatur (Matth. XIV, 5) .
PL 9, 998D律法は、不信仰と快楽によって滅んだ。――しかし先には、ヘロデがヨハネを殺そうと望み、民への恐れから延期していたことが示された。ヨハネが預言者と見なされていたからである(マタイ14:5)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.8.2
Nunc vero petita ipsius nece, cum praesertim religione sacramenti detineretur, quomodo tristis efficitur (Ibid. 9) ? Contrarium videlicet est, tunc eum voluisse, nunc nolle: et praesens molestia anteriori non convenit voluntati.
PL 9, 999Aところが今、その殺害が求められたとき、とりわけ誓約の宗教的拘束に縛られていたのに、どうして彼は悲しむことになるのか(マタイ14:9)。明らかに矛盾である。そのときは望み、今は望まない。現在の苦痛は、先の意志と調和しない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.8.3
Verum in superioribus gestae rei ordo est, in his autem nunc species causae consequentis exponitur. Gloriam legis voluptas ex infidelitate orta occupavit.
PL 9, 999Aしかし、先の箇所には行われた事柄の順序があるのに対し、今の箇所では、続く理由の姿が説かれている。律法の栄光を、不信仰から生まれた快楽が占めたのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.8.4
Sed populus boni ejus quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine aliquo certi periculi sui dolore connivet.
PL 9, 999Aしかし、民は、律法のうちにあった善を知っており、快楽の条件に対して、自らの確かな危険をいくらか痛みながら、目をつぶる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.8.5
Scitque se tali praeceptorum gloria non oportuisse concedere: sed peccatis tamquam sacramento coactus, et principum adjacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis etiam moestus obtemperat.
PL 9, 999Aそして、自分がそのような命令の栄光を明け渡すべきではなかったことを知っている。しかし、罪によって、いわば誓約によるかのように強いられ、居並ぶ君主たちへの恐れと実例によって堕落させられ、征服され、悲しみながらも快楽の誘惑に従う。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.8.6
Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco Joannis caput affertur (Ibid. 11) ; damno scilicet legis voluptas corporum et saecularis luxus augetur: et ita per puellam ad matrem defertur.
PL 9, 999Bこうして、放縦な民の喜びのただ中で、ヨハネの頭が盆に載せて運ばれる(マタイ14:11)。すなわち、律法の損失によって、体の快楽と世の奢侈が増し、こうして娘を通じて母へと運ばれる。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.8.7
Ac sic probrosus Israel et voluptati et infidelitati suae familiae, scilicet antea gentium, gloriam legis addixit.
PL 9, 999Bこうして、恥ずべきイスラエルは、快楽と、自らの家の者となった不信仰、すなわちかつては異邦人のものであった不信仰とに〔suae familiae, scilicet antea gentium の係りは定かでない。不信仰を修飾する語句と取った〕、律法の栄光を引き渡した。
Commentarius in Evangelium Matthaei 14.8.8
Finitis igitur legis temporibus, et cum Joanne consepultis, discipuli ejus res ita gestas Domino nuntiant, ad Evangelia scilicet ex lege venientes (Ibid. 12) .
PL 9, 999Bかくして、律法の時代が終わり、ヨハネとともに葬られると、その弟子たちは、このように行われた事柄を主に告げる。彼らは、律法から福音書へと来る者たちである(マタイ14:12)。