Commentarius in Evangelium Matthaei 23.1.1
Tunc abierunt Pharisaei, et consilium fecerunt, ut eum caperent in verbo, etc. (Matth. XXII, 16) . Frequenter Pharisaei commoventur, et occasionem insimulandi eum habere ex praeteritis non possunt: cadere enim vitium in gesta ejus et dicta non poterat.
PL 9, 1044B「そのとき、ファリサイ派の人々は出て行って、彼を言葉のうえで捕らえようと謀議をなした、云々」(マタイ22:16)。ファリサイ派はしばしば動揺するが、過去の出来事からは、彼を偽って訴える口実を得ることができない。彼の行いにも言葉にも、欠陥が入り込むことはあり得なかったからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.1.2
Sed de malitiae affectu in omnem se inquisitionem reperiendae accusationis extendunt. Namque a saeculi vitiis atque a superstitionibus humanarum religionum universos ad spem regni coelestis vocabat.
PL 9, 1044Cしかし悪意の情から、彼らは、告発の口実を見いだすためのあらゆる探索に手を広げる。実際、彼は、世の悪徳と人間の諸宗教の迷信から、すべての者を天の国の希望へと呼んでいたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.1.3
Igitur an violaret saeculi potestatem, de propositae interrogationis conditione pertentant: an videlicet reddi tributum Caesari oporteret (v 17)?
PL 9, 1044Cそれゆえ、彼が世の権力を侵すかどうかを、提示した問いの条件によって探る。すなわち、カエサルに貢ぎを納めるべきかどうか、と(マタイ22:17)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.1.4
Qui interna cogitationum secreta cognoscens (Deus enim nihil non eorum quae intra homines sunt absconsa speculatur), afferri sibi denarium jussit, et quaesivit cujus et inscriptio esset et forma (v 18 et 19). Pharisaei responderunt, Caesaris eam esse.
PL 9, 1044C彼は、思いの内なる秘密を知って(神は、人々のうちに隠されているもので、見通さぬものは何一つないからである)、デナリオン銀貨を持って来るよう命じ、その銘と像が誰のものかを尋ねた(マタイ22:18、19)。ファリサイ派は、それはカエサルのものだと答えた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 23.1.5
Quibus ait: Caesari redhibenda esse, quae Caesaris sunt, Deo autem reddenda esse quae Dei sunt (v 20 et 21).
PL 9, 1044D彼は彼らに、カエサルのものはカエサルに返されるべきであり、神のものは神に返されるべきである、と言った(マタイ22:20、21)。