ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput VII, Caput X 第VII章 第X章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 957B · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.10.1

1

Scriba doctor legis, infideles adumbrat. Vulpes, pseudoprophetae. Volucres coeli, daemones. Caput Christi Deus. Omnes in Ecclesiam invitati. --Et quidem Scriba, qui est unus ex doctoribus legis, an sit secuturus interrogat.

PL 9, 957B

律法の教師である律法学者は、信じない者たちをかたどる。狐は偽預言者である。空の鳥は悪霊である。キリストの頭は神である。すべての人が教会へと招かれている。――実に、律法の教師の一人である律法学者は、自分は従うことになるのかどうかを尋ねる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.10.2

2

Quasi vero lege non hunc esse Christum, quem sequi esset utile, contineretur. Igitur infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit: quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda.

PL 9, 957C

あたかも、従うことが有益であるこの者こそキリストであると、律法に含まれていないかのようである。それゆえ彼は、問いの疑いのもとに、不信仰の情態を表した。信仰の受け入れは、問うものではなく、従うものだからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.10.3

3

Ut autem eadem interrogatio infidelitatis esset punita judicio; Dominus respondit, vulpes habere foveas, et volucres coeli nidos quibus requiescant, hominis autem filium non habere ubi caput suum reclinet.

PL 9, 957C

そして、この問いそのものが不信仰への裁きによって罰せられるように、主は答えた。狐には穴があり、空の鳥には憩う巣があるが、人の子には頭を横たえる場所がない、と。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.10.4

4

Vulpes est animal insidiosum, circa domorum se occulens foveas, et domesticis avibus insidians: atque hoc nomine pseudoprophetas nuncupari aliquot locis legimus. Volucres autem coeli saepe numero immundos spiritus cognominari didicimus.

PL 9, 957C

狐は狡猾な獣で、家々の穴の周りに身を隠し、飼われた鳥を狙う。我々はいくつかの箇所で、この名で偽預言者が呼ばれていることを読む。他方、空の鳥はしばしば汚れた霊と称されることを、我々は学んだ。

Commentarius in Evangelium Matthaei 7.10.5

5

Dei ergo filius paucitatem sequentium contuens, et doctore legis diffidente an sequeretur ipsum, exprobrat pseudoprophetis esse foveas, et immundis spiritibus nidos quiescendi; quod extra navem relicti, id est, extra Ecclesiam positi, effecti sint incolatus pseudoprophetarum, et habitatio daemonum: filium autem hominis, se scilicet cui caput Deus sit, non reperire in quos collocata Dei cognitione requiescat: invitatis omnibus ut in navem, ita in Ecclesiam; paucis metu maris, id est saeculi, secuturis.

PL 9, 957D

それゆえ神の子は、従う者の少なさを見て、律法の教師が自分に従うかどうかに疑いを抱いているので、偽預言者には穴があり、汚れた霊には憩う巣があると非難する。舟の外に取り残された者たち、すなわち教会の外に置かれた者たちが、偽預言者の住処、悪霊の住まいとなったからである。しかし人の子、すなわち神を頭とする自分は、神の認識を据えて自らが憩うことのできる者たちを見いださない。舟へ、すなわち教会へと、すべての人が招かれているのに、海、すなわち世への恐れのために、従う者は少ない。