Commentarius in Evangelium Matthaei 4.15.1
Qui a Christo impleta. Crux Christi non erubescenda. --Ne igitur aliud existimaremus in operibus suis esse, quam contineretur in lege; non solvere se legem professus est, sed implere: coelum quidem et terram, maxime, ut arbitramur, elementa esse solvenda: caeterum ne minimum quidem posse esse de mandatis legis infectum; in ipso enim lex et prophetia omnis impletur.
PL 9, 936C律法はキリストによっていかに成就されたか。キリストの十字架は恥じるべきものではない。――それゆえ、我々が、彼の業のうちに律法に含まれているのとは別のものがあると考えないように、彼は、律法を廃するのではなく成就するのだと宣言した。天と地という、思うに最も大いなる元素は、解体されるべきものである。しかし律法の掟のうちの最も小さなものでさえ、成し遂げられぬままであることはあり得ない。彼において、律法と預言のすべてが成就するからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.15.2
Sub passione et jamjam spiritum traditurus, magni hujus in se certus arcani, potus aceto consummata omnia est professus: fidem enim gestorum, omnia tum prophetarum dicta sumebant.
PL 9, 937A受難のさなか、まさに霊を渡そうとしていたとき、自らにおけるこの大いなる秘密を確信して、酢を飲んで、すべてが成し遂げられたと宣言した。そのとき、預言者たちのあらゆる言葉が、成し遂げられた出来事の確かさを帯びたからである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.15.3
Itaque ne minima quidem mandatorum Dei, nisi cum piaculo Dei constituit esse solvenda (Ibid. 19) : futuros minimos, id est, novissimos ac poene nullos denuntians, minima solventes. Nulla autem his minora possunt esse, quae minima sunt.
PL 9, 937Aそれゆえ彼は、神の掟のうち最も小さなものさえ、神に対する罪を負うことなしには廃されない、と定めた(マタイ5:19)。最も小さな掟を廃する者たちは、最も小さい者、すなわち最後の者、ほとんど無に等しい者となるであろうと告げたのである。最も小さいものより小さいものは、あり得ない。
Commentarius in Evangelium Matthaei 4.15.4
Minimum autem est omnium, Domini passio et crucis mors: quam si quis tamquam erubescendam non confitebitur, erit minimus; confitenti vero magnae in coelo vocationis gloriam pollicetur.
PL 9, 937Bあらゆるものの中で最も小さいのは、主の受難と十字架の死である。これを、恥ずべきものとして告白しない者は、最も小さい者となる。しかし告白する者には、天における大いなる召命の栄光を約束する。