ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput VIII, Caput I 第VIII章 第I章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 958B · 6 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 8.1.1

1

Christus quando et quanto periculo dormiat in nobis. -- Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli. Et ecce tempestas magna facta est in mari, et reliqua (Matth. VIII, 23 et seqq.) .

PL 9, 958B

キリストは、いつ、どれほどの危険を伴って、我々のうちで眠るのか。――「彼が小舟に乗ると、弟子たちが彼に従った。すると見よ、海に大きな嵐が起こった」云々(マタイ8:23以下)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 8.1.2

2

Navem discipulis introgressis tempestas oritur, mare commovetur, navigantes turbantur. Ipse vero somno consopitus timentium metu excitatur, oratur ut opem afferat.

PL 9, 958B

舟に弟子たちが乗り込むと、嵐が起こり、海が荒れ、航海する者たちは動揺する。彼自身は眠りに沈んでいたが、恐れる者たちの怯えによって起こされ、助けをもたらしてくれるよう願われる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 8.1.3

3

Et increpitis iis quod modicae essent fidei, vento et mari tranquillitatem imperavit, cum admiratione hominum praeceptis ejus ventum et mare obedisse.

PL 9, 958B

そして、信仰の小さい者たちだと彼らを叱ったのち、風と海に凪を命じた。風と海は彼の命令に従い、人々は驚嘆した。

Commentarius in Evangelium Matthaei 8.1.4

4

Igitur secundum haec ecclesiae, intra quas verbum Dei non vigilaverit, naufragae sunt: non quod Christus in somnum relaxetur, sed quod somno nostro consopiatur in nobis. Maxime autem illud accidit, ut a Deo praecipue in periculi metu et vexatione speremus.

PL 9, 958B

それゆえこのことからすれば、そのうちで神の言葉が目覚めていなかった諸教会は、難破する。それは、キリストが眠りに緩むからではなく、我々の眠りによって、我々のうちで眠らされるからである。そして、危険への恐れと動揺のなかでこそ、我々がとりわけ神に望みをかけるということが、最もよく起こる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 8.1.5

5

Atque utinam vel spes sera confidat sese periculum posse evadere, Christi intra se virtute vigilante.

PL 9, 958D

せめて遅れてきた希望であっても、キリストの力が自らのうちで目覚めているのなら、危険を脱しうると信頼してほしいものである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 8.1.6

6

Perpetuam autem nobis objurgationis suae recordationem reliquit, dicens: Modicae fidei, quid timidi estis (Ibid. 26) ? metum scilicet motuum saecularium, cum quibus Christi fides vigilet, nullum esse oportere.

PL 9, 958D

彼は我々に、自らの叱責の記憶を永く残した。「信仰の小さい者たちよ、なぜ怯えるのか」(マタイ8:26)と言ったのである。すなわち、キリストへの信仰が目覚めている者たちには、世の動乱への恐れは少しもあってはならない、というのである。