ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput IV, Caput XXIII 第IV章 第XXIII章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 940A · 4 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.23.1

1

Jurandi consuetudo ac necessitas Christianis sublata. -- Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis, etc. (Ib. 33) .

PL 9, 940A

誓う習慣と必要は、キリスト教徒からは取り去られた。――「また、汝らは、昔の人々に、『偽って誓うな』と語られたことを聞いた」云々(マタイ5:33)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.23.2

2

Lex poenam posuerat perjurio, ut fraudulentiam mentientium sacramenti religio contineret; simulque plebs rudis atque insolens frequentem de Deo suo mentionem haberet familiaritate jurandi.

PL 9, 940A

律法は偽誓に罰を定めていた。それは、誓約の畏れが、偽る者たちの欺瞞を抑えるためであり、同時に、粗野で不遜な民が、誓うことに慣れて、自分たちの神への言及を頻繁にするためであった。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.23.3

3

Fides vero sacramenti consuetudinem removet, vitae nostrae negotia in veritate constituens, abjecto fallendi affectu, simplicitatem loquendi audiendique praescribens; ut quod erat esset, non esset vero quod non erat: quia inter est et non, patens esset materia fallendi, et quod ultra est, id omne de malo est (Ibid. 37) .

PL 9, 940A

しかし信仰は、誓約の習慣を取り除き、我々の生の営みを真実のうちに定め、欺こうとする情を捨てさせ、語ることと聞くことにおける単純さを命じる。あるものはあり、ないものはないのである。あることとないことの間には、欺きの材料が明らかに開かれており、それを超えるものは、すべて悪から出るからである(マタイ5:37)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 4.23.4

4

Quod enim est, suum est ut semper sit: quod vero non est, naturae est ut non sit. Ergo in simplicitate viventibus jurandi religione opus non est, cum quibus semper quod est, est: quod non, non: et per haec eorum et opus et sermo omnis in vero est.

PL 9, 940B

あるものは、常にあることがそれに固有であり、ないものは、本性上ないことがそれに属するからである。したがって、単純さのうちに生きる者たちには、誓いの畏れの必要はない。彼らにとっては、あるものは常にあり、ないものはない。これによって、彼らの業も言葉もすべてが真実のうちにある。