Commentarius in Evangelium Matthaei 11.7.1
Regnum coelorum qui rapiant gentes judaeis. -- A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Ibid. 12) . Ut rerum natura exigit, vim potior affert; minorque erit, cui vis afferatur.
PL 9, 981A異邦人が、ユダヤ人から天の国を奪い取る。――「洗礼者ヨハネの日々から今に至るまで、天の国は暴力を受け、暴力を加える者たちがそれを奪い取っている」(マタイ11:12)。事物の本性が求めるとおり、暴力を加えるのはより強い者であり、暴力を加えられる者はより小さい者であろう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.7.2
Quid ergo est quod diripiens est, quodque vim patitur, contuendum est. Infidelitatem discipulorum Joannis Dominus adverterat, turbae etiam opinionem de ejus nuntio intellexerat, in crucis scandalo ingens fidei periculum sentiebat.
PL 9, 981Aでは、奪い取る者とは何か、暴力を受けるものとは何かを、見きわめねばならない。主は、ヨハネの弟子たちの不信仰に気づいており、群衆がヨハネの使いについて抱く思いをも理解しており、十字架のつまずきのうちに、信仰への大きな危険を感じ取っていた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.7.3
Ire potius apostolos ad oves Israel perditas jusserat: ipsos constitui oportebat in regno, et in Abrahae et Isaac et Jacob familia atque agnatione retineri. Sed omnis haec praedicatio profectum publicanis et peccatoribus afferebat.
PL 9, 981Aむしろ使徒たちには、イスラエルの失われた羊のもとへ行くよう命じていた。彼らイスラエルこそがその国に立てられ、アブラハムとイサクとヤコブの家と血統にとどまるべきだったのである。しかし、この宣教はすべて、徴税人と罪人たちに益をもたらした。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.7.4
Ex his enim jam credentes, ex his jam apostoli, ex his ( puta Matthaeus) jam regnum coelorum. Caeterum Joanni a plebe non creditur, auctoritatem Christi opera non merentur, crux futura erat scandalo.
PL 9, 981B実に、徴税人と罪人たちのうちから、すでに信じる者たちが出、彼らのうちからすでに使徒たちが出、彼らのうち(たとえばマタイ)からすでに天の国が出た。しかし、ヨハネは民に信じられず、キリストの業は権威を認められず、十字架はつまずきとなろうとしていた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.7.5
Jam prophetia cessat, jam lex expletur, jam praedicatio omnis includitur, jam Eliae spiritus in Joannis voce praemittitur. Aliis Christus praedicatur, et ab aliis agnoscitur: aliis nascitur, et ab aliis diligitur.
PL 9, 981Bすでに預言は終わり、すでに律法は成就し、すでに宣教はすべて閉じられ、すでにエリヤの霊がヨハネの声において先に遣わされている。ある人々にキリストは宣べ伝えられ、別の人々に認められる。ある人々のもとに生まれ、別の人々に愛される。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.7.6
Sui eum respuunt, alieni suscipiunt: proprii insectantur, complectuntur inimici. Haereditatem adoptio expetit, familia rejicit. Testamentum filii repudiant, servi recognoscunt.
PL 9, 981B自分の者たちは彼を退け、他人が受け入れる。身内は迫害し、敵が抱きしめる。養子となった者が相続を求め、家の者たちは退ける。子らは遺言を拒み、僕たちは認める。
Commentarius in Evangelium Matthaei 11.7.7
Itaque vim regnum coelorum patitur, inferentesque diripiunt: quia gloria Israel a patribus debita, a prophetis nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur.
PL 9, 981Cこうして天の国は暴力を受け、暴力を加える者たちがそれを奪い取る。イスラエルの栄光は、父祖たちに由来してイスラエルに負われ、預言者たちによって告げられ、キリストによって差し出されたのに、異邦人たちの信仰によって占められ、奪い取られるからである。