Commentarius in Evangelium Matthaei 7.3.1
Tribunus, princeps gentium crediturarum. -- Post haec autem cum introisset Capharnaum, accessit ad eum quidam tribunus rogans eum, et dicens: Puer meus jacet in domo paralyticus, etc. (Matth. VII, 5 et 6) . Sequitur emundationem leprosi, paralytici pueri curatio.
PL 9, 955A千人隊長は、やがて信じる異邦人たちの長である。――「その後、彼がカファルナウムに入ると、ひとりの千人隊長が彼のもとに来て、願って言った。『私の僕が家で中風で寝ています』」云々(マタイ7:5、6)〔底本の引照は VII であるが、実際の箇所はマタイ8:5–6である〕。重い皮膚病の者の清めに、中風の僕の癒しが続く。
Commentarius in Evangelium Matthaei 7.3.2
Sed quid istud est, quod non dignum se tribunus pueri dominus profitetur esse, ut Christus domum ejus introeat, puerum videat, et praesens praesenti opem afferat; seque habere milites, jubere quod velit, et in potestate posito parere sibi plurimos, similiter et Dominum curationem verbo posse praestare?
PL 9, 955Aしかし、千人隊長が、僕の主人でありながら、キリストが自分の家に入り、僕を見、居合わせて助けをもたらすにふさわしくない者であると自ら告白し、自分には兵士たちがおり、望むことを命じ、権力のもとにある自分に非常に多くの者が従うと言い、同じように主も言葉によって癒しを与えうると言うのは、いったいどういうことか。
Commentarius in Evangelium Matthaei 7.3.3
De tribuno posuisse me satis sit, principem esse gentium crediturarum. Quis hic princeps sit cui subjecti sunt plures, qui volet scire, Moysi in Deuteronomio canticum (Deut. XXXII) , et Salomonis librum Ecclesiasticum, ubi de dispersione gentium quaedam locuti sunt, legat: nobis tantum de puero tractatus sit.
PL 9, 955B千人隊長については、彼がやがて信じる異邦人たちの長であると私が述べたことで、足りるとしよう。多くの者が服しているこの長とは誰なのかを知ろうとする者は、モーセの申命記の歌(申命記32)と、ソロモンの書である集会の書を読むがよい。そこには、異邦人の離散について語られている。我々はただ、僕についてのみ論じることにしよう。