ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXXIII, Caput V 第XXXIII章 第V章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1074A · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.5.1

1

Latronum situs quid repraesentet. --Atque ita in ligno vitae, cunctorum salus et vita suspenditur: cui duo latrones, laevae ac dexterae affiguntur, ( et ideo cum eo, ut intelligi posset mors hominum a morte Unigeniti discrepare: ille enim reddidit spiritum sponte cum voluit, istis crura sunt comminuta (Lucae XXIII, 33) omnem humani generis universitatem vocari ad sacramentum passionis Domini ostendentes.

PL 9, 1074A

盗賊たちの位置は、何を表すか。――こうして、命の木において、すべての者の救いと命が吊るされる。その木の左と右に、二人の盗賊が釘づけられる(それゆえ彼とともに、というのは、人間の死が、ひとり子の死と異なることが分かるようにするためである。彼は望んだときに、自ら進んで霊を渡したが、彼らは脚を砕かれた〔底本は括弧が閉じない。ここで閉じると読む〕)(ルカ23:33)。彼らは、人類全体が、主の受難の秘義へと招かれていることを示している。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.5.2

2

Sed quia per diversitatem fidelium atque infidelium fit omnium secundum dexteram sinistramque divisio: unus ex duobus ad dexteram situs, fidei justificatione salvatur (Ibid., 43) .

PL 9, 1074A

しかし、信仰者と不信仰者の違いによって、すべての者が右と左に分けられるので、二人のうち、右に置かれた一人は、信仰による義認によって救われる(ルカ23:43)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.5.3

3

Additur etiam illud opprobrium, quo se ipse Israel infidelitatis argueret, cum dicitur: Hic est qui destruebat templum Dei, et in triduum illud reaedificabat, et reliqua (Matth. XXVII, 40) .

PL 9, 1074A

さらに、イスラエル自身が自らの不信仰を暴くことになる、あの侮辱の言葉が加えられる。「これこそ、神の神殿を壊して、三日でそれを建て直す者だ、云々」(マタイ27:40)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.5.4

4

Non erat difficile de cruce descendere: sed sacramentum erat paternae voluntatis explendum. Sed majora opera in cruce positus agebat, totius commotione naturae: hoc igitur maximum omnium, et veluti difficillimum ponitur?

PL 9, 1074B

十字架から降りることは、難しくなかった。しかし、父の意志の秘義が、成し遂げられねばならなかった。彼は、十字架の上に置かれながら、全自然の揺れ動きという、より大きな業を行っていた。それなのに、これが、すべての中で最大の、いわば最も困難なこととして置かれるのか。

Commentarius in Evangelium Matthaei 33.5.5

5

Quid ergo veniae erit, cum post triduum reaedificatum Dei templum in corporis resurrectione cernetur? Quod autem latrones ambo conditionem ei passionis exprobrant (v. 44) ; universis etiam fidelibus scandalum crucis futurum esse significat.

PL 9, 1074B

では、三日ののち、神の神殿が体の復活において建て直されたと見られるとき、どんな赦しがあろうか。また、二人の盗賊がともに、彼に受難の境遇をなじること(マタイ27:44)は、十字架の躓きが、すべての信仰者にとっても生じるであろうことを示している。