ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput X, Caput XXIX 第X章 第XXIX章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 978B · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.29.1

1

Obsequium sub religionis opinione delatum indigno, mercede non fraudatur. -- Et quicumque potum dederit uni ex minimis isti calicem aquae frigidae, et reliqua (Ibid. 42) .

PL 9, 978B

信仰があるという評判のもとに、ふさわしくない者に払われた務めも、報酬を欠くことはない。――「また、この小さな者たちの一人に、冷たい水の杯を飲ませる者は」云々(マタイ10:42)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.29.2

2

Non inane esse bonae conscientiae opus docuit, neque spem fidei alienae infidelitatis crimine laborare.

PL 9, 978B

彼は、善き良心の業は空しくなく、信仰への希望が他人の不信仰の咎によって損なわれることもないと教えた。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.29.3

3

Providens enim plures futuros tantum apostolatus nomine gloriosos, omni vero vitae suae opere improbabiles, eosdemque diu fallere diuque mentiri, tamen obsequium, quod ipsis sub religionis opinione delatum sit, mercede operis sui speique non fraudat.

PL 9, 978B

彼は、使徒職の名によってのみ栄光に包まれ、しかし生涯のあらゆる行いにおいて非とされる者が多く現れ、そうした者たちが長く人を欺き、長く偽るであろうことを予見していた。それでもなお、彼らに信仰の評判のもとで払われた務めについては、その業と希望に対する報酬を奪うことをしない。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.29.4

4

Nam licet ipsi minimi essent, id est, peccatorum omnium ultimi (minimum omnium autem est, quo minus nihil aliud est), non inania tamen in eos etiam levia, quae sub frigidae aquae nomine designat, officia esse decernit.

PL 9, 978B

なぜなら、彼らが最も小さい者、すなわちあらゆる罪人のうち最後の者であったとしても(最も小さいとは、それより小さいものが何もないもののことである)、彼が「冷たい水」という名で示す軽い務めさえ、彼らに対して空しくないと彼は定めているからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 10.29.5

5

Non enim peccatis hominis, sed discipuli nomini honor praestitus est. Atque ita probitatem obsequentis, fallentis de se probra non laedunt: cum mercedem suam dantis fide, non assumentis mendacio consequatur.

PL 9, 978C

それは、人の罪に対してではなく、弟子という名に対して栄誉が払われたからである。こうして、務めを尽くす者の正直さは、自分について偽る者の恥辱によっては損なわれない。それは、与える者の信仰によって自らの報酬を得るのであって、受け取る者の偽りによってではないからである。