Commentarius in Evangelium Matthaei 33.12.1
Tum manifestius ostenditur Thomae: et latus lancea vulneratum, et manus fixas demonstrat clavis. Accedens Jesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (v. 18) .
PL 9, 1077Aそのとき、トマスに、より明らかに示される。槍で傷つけられた脇腹と、釘で貫かれた手を示す。「イエスは近づいて、彼らに語って言った、『天においても地においても、すべての権力が私に与えられた』」(マタイ28:18)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.12.2
Illi potestas data est, qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea resurrexit. In coelo autem et in terra potestas data est: ut qui ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris.
PL 9, 1077A権力は、少し前に十字架につけられ、墓に葬られ、死んで横たわっていた、その後によみがえった彼に与えられた。天と地において権力が与えられたのは、以前は天で統治していた者が、信ずる者たちの信仰を通して、地でも統治するためである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.12.3
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (v. 19) . Primum docent omnes gentes, deinde doctas intinguunt aqua.
PL 9, 1077A「それゆえ行って、すべての異邦人を教え、父と子と聖なる霊の名において、彼らに洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。彼らは、まずすべての異邦人を教え、次に、教えを受けた者たちを水に浸す。
Commentarius in Evangelium Matthaei 33.12.4
Non enim fieri potest, ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ut quorum est una divinitas, sit una largitio; nomenque Trinitatis unus Deus est.
PL 9, 1077A体が洗礼の秘義を受けることは、それに先立って、魂が信仰の真理を受け入れていなければ、ありえないからである。彼らが、父と子と聖なる霊の名において洗礼を受けるのは、神性が一つである者たちに、与えられる賜物も一つであるためであり、三位一体の名は、一なる神だからである。