Commentarius in Evangelium Matthaei 22.6.1
Gentium vocatio. Vocatio bonos efficit quantum ex se est. --Quoniam vero de judicii tempore et resurrectionis ista loquitur, sermonem eumdem ad congregationem gentium retulit.
PL 9, 1043C異邦人の召命。召命は、それ自体としては人を善くする。――ところで、彼は裁きの時と復活についてこれらを語っているので、同じ言説を異邦人の集まりに向けた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.6.2
Indignis enim repertis his, qui primi invitati fuerant, jubet iri ad exitus viarum (v. 9) . Dono enim gratiae, vitae anterioris crimina omittuntur. Nam saepissime viam tempus saeculi intelligendam monuimus.
PL 9, 1043C最初に招かれていた者たちがふさわしくないと分かったので、彼は道の出口へ行くよう命じる(マタイ22:9)。恩寵の賜物によって、以前の生の罪は免ぜられるからである。というのも、我々は、道は世の時と解すべきだと、しばしば戒めてきた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.6.3
Atque ideo ad exitus viarum jubentur ire; quia omnibus retroacta donantur. Vocari deinde omnes sine aliqua exceptione ad nuptias jubet, et mali simul cum bonis veniunt (v. 10) .
PL 9, 1043Cそれゆえ彼らは、道の出口へ行くよう命じられる。すべての者に、過ぎ去ったことが赦されるからである。次に彼は、例外なくすべての者を婚宴に招くよう命じ、悪い者たちも善い者たちとともに来る(マタイ22:10)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 22.6.4
Vocatio quidem bonos efficere debuerat, quia sancta est, et ex optimo affectu invitantis profecta est: sed per vitium inemendatae voluntatis discrimen est vocatorum.
PL 9, 1043D召命は、聖であり、招く者の最善の情から出たものであるから、確かに人を善くするはずであった。しかし、改められない意志の欠陥によって、召された者たちの間に区別が生じる。