Commentarius in Evangelium Matthaei 18.2.1
Judaeis praestaret cum gentibus Deum ignorasse, quam Christum non recepisse. --Si qui autem in Christi nomine tales receperint, Christi recepti praemium consequentur: Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, qui offendiculum tentationis intulerit, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Ibid., 6) .
PL 9, 1019Aユダヤ人にとっては、異邦人とともに神を知らずにいたほうが、キリストを受け入れなかったよりも、ましであった。――もしそのような者たちをキリストの名において受け入れる者があれば、受け入れられたキリストの報いを得るであろう。「これらの小さな者の一人を躓かせる者は」、すなわち誘惑の躓きを持ち込む者は、「ろばの挽き臼をその首に吊るされて、海の深みに沈められるほうが益になる」(マタイ18:6)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.2.2
Tot tantaeque res non otiose comparatae sunt: et mola, et asinaria, et cum ea in mari mergendus, et hoc ei expediens. Communi omnium sensu, semper quod expedit utile est. Quid ergo utilitatis est, mola asinaria collo suspensa demergi?
PL 9, 1019Aこれほど多くの、これほど重い事柄が、無意味に並べられているのではない。挽き臼であること、しかもろばのそれであること、それとともに海に沈められること、そしてそれがその者のためになること。万人の共通の感覚によれば、益になるものは常に有益である。では、ろばの挽き臼を首に吊るされて沈められることに、何の有益さがあるのか。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.2.3
Mors enim tam gravis proficiet ad poenam: et nescio quomodo erit utile, id expetere quod ultimum sit malorum. Quid ergo sentiri oporteat, quaerendum est. Molae opus, labor est caecitatis: nam clausis jumentorum oculis aguntur in gyrum.
PL 9, 1019A実際、それほど重い死は、罰に資するであろう。そして、悪の中で最悪のものを求めることが有益だということが、どうしてなのか、私には分からない。したがって、何を考えるべきかを探らねばならない。挽き臼の仕事は、盲目の労苦である。実際、家畜たちは目をふさがれて、円を描いて追い回されるのである。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.2.4
Et sub asini quidem nomine, frequenter gentes cognominatas reperimus. Igitur gentes quod agunt, nesciunt: et in vitae suae opere detentae, caeci laboris ignorantia continentur. Judaeis autem scientiae iter in lege praestatum est.
PL 9, 1019Bそして、ろばという名のもとに、我々は異邦人がしばしば呼ばれているのを見出す。したがって、異邦人は自分たちが何をしているかを知らず、自分の生の営みに捕らえられて、盲目の労苦の無知に閉じ込められている。しかしユダヤ人には、律法において知の道が与えられていた。
Commentarius in Evangelium Matthaei 18.2.5
Qui si Christi apostolos scandalizarent, rectius illigata collo mola asinaria demersi in mare fuissent, id est, gentium labore depressi in ignorantia saeculi demorarentur: quia illis tolerabilius fuerit nescisse Christum, quam istis prophetatum non recepisse.
PL 9, 1019B彼らがもしキリストの使徒たちを躓かせたなら、首にろばの挽き臼を結びつけられて海に沈められるほうが、まだ正しかったであろう。すなわち、異邦人の労苦に押さえつけられて、世の無知の中にとどまるほうがよかったのである。異邦人にとっては、キリストを知らずにいたことのほうが、ユダヤ人にとって、預言されていたものを受け入れなかったことよりも、まだ耐えやすかったであろうから。