Commentarius in Evangelium Matthaei 17.10.1
Didrachmi solutio lege sancita quid significet. -- Et cum venisset Jesus Capharnaum, accesserunt qui didrachma exigebant ad Petrum (Ibid., 23) .
PL 9, 1017A律法で定められた二ドラクメの納入は何を意味するか。――「イエスがカファルナウムに来たとき、二ドラクメを徴収する者たちがペトロのもとに来た」(マタイ17:23)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 17.10.2
Dominus didrachma solvere postulatur: hoc enim omni Israel lex pro redemptione animae et corporis constituerat in ministerio templi servientium (Exod. XXX, 12) . Sed lex, ut scimus, futurorum umbra est.
PL 9, 1017A主は二ドラクメを納めるよう求められる。これは、律法が、神殿の奉仕に仕える者たちにおいて、魂と体の贖いのため、全イスラエルに定めていたものである(出エジプト記30:12)。しかし律法は、我々の知るとおり、来るべきものの影である。
Commentarius in Evangelium Matthaei 17.10.3
Non enim aeris praetium Deus desiderabat: ut per tam exiguam impensam criminibus corporis atque animae quaedam redemptio concederetur.
PL 9, 1017A実際、神は銅の代価を望んでいたのではない。それほど僅かな支出によって、体と魂の咎の何らかの贖いが与えられる、というのではなかった。
Commentarius in Evangelium Matthaei 17.10.4
Ut igitur inscriptos nos et professos et Christi nomine consignatos offerremus in Christo, qui verum Dei templum est, pro testimonio filii Dei hujus didrachmae oblatio constituta est.
PL 9, 1017Bしたがって、我々がキリストにおいて、すなわち神の真の神殿において、記名され、表明し、キリストの名で証印を押された者として自らを差し出すために、神の子の証しのために、この二ドラクメの供えは定められたのである。