Commentarius in Evangelium Matthaei 19.2.1
Tunc accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa (Ibid., 3) ?
PL 9, 1023A「そのとき、ファリサイ派の人々が彼のもとに来て、彼を試みつつ言った、『人が、どんな理由でも、自分の妻を離縁することは許されるか』」(マタイ19:3)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.2.2
In eo sermone, qui de uxore et de repudio est, occurrit illud, aliter scriptum esse in Genesi (II, 24), quam nunc in praesens Dominus sit locutus (Matth. XIX, 4 et 5) .
PL 9, 1023A妻と離縁についてのその言葉において、創世記(2:24)に書かれているのとは異なることを、主が今ここで語っていることに気づく(マタイ19:4、5)。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.2.3
Illic enim sub verbis Adae res omnis refertur: hic Dominus indicat ab eo, qui et hominem figuraverit et mulierem fecerit, omnia illa dicta esse.
PL 9, 1023C実際、創世記では、すべてはアダムの言葉として語られている。ここでは主が、人を象り、女を造った者によって、あれらすべてが語られたのだと示している。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.2.4
Sed nos secuti apostolicam auctoritatem, qui hoc mysterium grande esse professus est, se autem in Christo atque in Ecclesia accipere (Ephes. V, 32; vid. cap. 22, n. 3) , locum hunc sicuti est intactum relinquamus.
PL 9, 1023Cしかし我々は、この奥義は大きいと表明し、自分はそれをキリストと教会について受け取る、と述べた使徒の権威(エフェソ5:32。第22章第3節を見よ)に従って、この箇所を、あるがままに手つかずのまま残しておこう。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.2.5
Admonemus tamen legentem, ut quotienscumque de hac eadem quaestione se consulat, verborum virtutes, et quibus Dominus responderit, et quibus discipuli usi sint, diligenter advertat: Pauli autem apostoli de hoc affectum, vel silentis, vel interdum sub aliis locis tractantis, expendat.
PL 9, 1024Aそれでも我々は読者に、この同じ問題について自ら思案するたびごとに、言葉の力を、すなわち主が何をもって答え、弟子たちが何を用いたかを、注意深く見るよう促す。また、これについて、あるときは沈黙し、あるときは他の箇所で扱っている使徒パウロの思いを、吟味するよう促す。
Commentarius in Evangelium Matthaei 19.2.6
Nobis circa eunuchos sermo sit et voluntas. In uno posuit naturam, in altero necessitatem, in tertio voluntatem (Ibid., 12) : naturam in eo qui ita nascitur, necessitatem in eo qui ita factus est, voluntatem in illo qui spe regni coelestis, talis esse decreverit: cui nos similes effici, si tamen possimus, admonuit.
PL 9, 1024A我々の言葉と意志は、宦官に向けられるものとしよう。主は、一つの場合には本性を、別の場合には必然を、第三の場合には意志を置いた(マタイ19:12)。すなわち、本性は、そのように生まれた者において、必然は、そのようにされた者において、意志は、天の国の望みのためにそのようであろうと決めた者においてである。主は、我々が、もしできるならば、その者に似た者となるよう勧めた。