ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XII, Caput XVI 第XII章 第XVI章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 988C · 5 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.16.1

1

Quomodo potest intrare quis in domum fortis, et vasa ejus diripere? et reliqua (Ibid. 29) .

PL 9, 988C

「どうして誰かが、強い者の家に入って、その持ち物を奪い取ることができようか」云々(マタイ12:29)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.16.2

2

Contusam a se in tentatione prima omnem diaboli indicat potestatem, quia nemo domum fortis introeat ejusque vasa diripiat, nisi fortem alligaverit, et tunc domum ejus diripiet: et necesse est haec agens illo forte sit fortior.

PL 9, 988C

彼は、悪魔のあらゆる権力が最初の誘惑において自分によって打ち砕かれたことを示している。強い者を縛るのでなければ、誰も強い者の家に入ってその持ち物を奪い取ることはできず、そのとき初めてその家を奪い取るからであり、これを行う者は、その強い者より強くなければならないからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.16.3

3

Ligatus est ergo tum, cum satanas a Domino nuncupatus, ipsa nequitiae suae nuncupatione constrictus est (Matth. IV, 10) : cui ita vincto spolia detraxit, et domum abstulit, nos scilicet quondam arma ejus, regnique militiam in jus suum redegit, victoque atque vincto domum sibi ex nobis vacuam et utilem comparavit.

PL 9, 988D

それゆえ彼が縛られたのは、サタンが主によってそう呼ばれ、その邪悪さの名で呼ばれることそのものによって縛られたときである(マタイ4:10)。そのように縛られた彼から、主は分捕り品を奪い、家を取り去った。すなわち、かつては彼の武具であった我々を、また彼の王国の軍隊を、自らの権利のもとに取り戻し、征服され縛られた者から、我々のうちから、空いた有用な家を自らのために手に入れたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.16.4

4

Longe autem a se esse, ut aliquid ab eo mutuatus sit potestatis ostendit: quando qui secum non est, adversum se sit; et qui secum non congregat, dispergat (Matth. XII, 30) .

PL 9, 989A

彼は、自分が彼から何らかの権力を借り受けたなどということからは、遠く離れていることを示す。「私とともにいない者は、私に逆らう者であり、私とともに集めない者は、散らす者である」(マタイ12:30)と言うのだから。

Commentarius in Evangelium Matthaei 12.16.5

5

Ex quo ingentis periculi res intelligitur, male de eo opinari, cum quo non esse, idipsum est quod contra esse: et non congregare, dispergere sit.

PL 9, 989A

このことから、彼について悪く考えることが、極めて大きな危険を伴う事柄であると理解される。彼とともにいないことは、まさに逆らうことにほかならず、集めないことは、散らすことだからである。