ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Commentarius in Evangelium Matthaei

Caput XXV, Caput II 第XXV章 第II章

Hilary of Poitiers · Commentarius in Evangelium Matthaei · PL 9, 1053A · 10 sectiones

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.1

1

Eversionis Jerusalem tempus ac signa. Simon Samaritanus. --Et cum secessisset in montem, adeuntes eum secreto discipuli interrogant quando haec fierent, quodve signum adventus sui et consummationis saeculi noscerent (v. 3) .

PL 9, 1053A

エルサレム滅亡の時としるし。サマリア人シモン。――そして、彼が山に退くと、弟子たちは密かに彼に近づいて、これらのことがいつ起こるのか、また彼の到来と世の終わりのしるしを何によって知るのかを尋ねる(マタイ24:3)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.2

2

Et quia tria haec in unum quaesita sunt, distinctis et temporis et intelligentiae significationibus separantur. Respondetur igitur primum de civitatis occasu: et confirmantur veritate doctrinae, ne quis fallax ignorantibus posset obrepere.

PL 9, 1053A

そして、この三つのことが一つにまとめて問われたので、時と理解の表示によって区別され、分けられる。それゆえ、まず都の滅亡について答えられ、偽る者が知らない者たちに忍び込むことのないよう、教えの真理によって確かめられる。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.3

3

Venturi enim etiam eorum tempore, qui se Christum essent nuncupaturi. Ut igitur fides pestifero mendacio detrahi posset, admonitio praecessit. Venit enim Samaritanus Simon diabolicis instructus et operibus et dictis: pluresque factorum miraculis depravavit.

PL 9, 1053B

実際、自らをキリストと名乗る者たちが、彼らの時代にも来るであろう。それゆえ、信仰が疫病のような偽りによって奪われることのないよう、戒めが先立った。サマリア人シモンが来て、悪魔的な業と言葉を備え、多くの者を、その行いの奇跡によって堕落させたのである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.4

4

Et quia hoc in Apostolorum tempora conveniret; ait: Non est finis. Sed ne tunc quidem ( supple, erit finis), cum gentes adversus se mutuo et regna concurrent, et fames ac terrae motus erunt: quia in his non universitatis hujus dissolutio est, sed dolorum initia, malis omnibus exinde coepturis.

PL 9, 1053B

そしてこれは使徒たちの時代に当てはまるので、彼は言う。「まだ終わりではない」。しかし、異邦人の民と諸王国が互いに衝突し、飢饉と地震が起こるそのときでさえ、終わりではない(「終わりである」を補う)。これらのうちにあるのは、この宇宙の解体ではなく、苦しみの始まりであり、そこからあらゆる悪が始まるはずだからである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.5

5

Confirmat igitur eos ad tolerantiam passionum, fugae, verberationis, interitus: et publicum in eos gentium odium propter nomen ejus.

PL 9, 1053B

それゆえ彼は、彼らを、逃亡、鞭打ち、滅びという苦難に耐えるよう、また、彼の名のゆえに異邦人の公の憎しみが彼らに向けられることにも耐えるよう、励ます。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.6

6

Atque his quidem vexationibus multi turbabuntur, et tantis insurgentibus malis scandalizabuntur, et usque in mutuum odium excitabuntur.

PL 9, 1053B

そしてこれらの苦難によって、多くの者が動揺し、これほどの悪が起こることにつまずき、互いの憎しみにまで駆り立てられるであろう。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.7

7

Et falsi prophetae erunt (ut Nicolaus unus ex septem diaconibus fuit), multosque ementita veritate pervertent: et abundante nequitia charitas frigescet.

PL 9, 1053C

また偽預言者たちが現れる(七人の助祭のうちの一人ニコラオスがそうであったように)。彼らは偽りの真理によって多くの者を惑わし、不義がはびこるにつれて、愛は冷えるであろう。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.8

8

Sed usque in finem perseverantibus salus reservata est: ac tum per omnes orbis partes viris apostolicis dispersis, Evangelii veritas praedicabitur (Ibid. 4-13) .

PL 9, 1053C

しかし、最後まで耐える者たちには救いが取っておかれている。そのとき、使徒的な人々が世界のあらゆる部分に散らされ、福音の真理が宣べ伝えられる(マタイ24:4-13)。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.9

9

Et cum universis fuerit cognitio sacramenti coelestis invecta, tum Jerusalem occasus et finis incumbet: ut praedicationis fidem, et infidelium poena et metus civitatis erutae consequatur.

PL 9, 1053C

そして、天の秘義の認識がすべての者にもたらされたとき、エルサレムの没落と終わりが迫る。それは、宣教の信のあとに、不信仰の者たちの刑罰と、覆された都の恐れとが続くためである。

Commentarius in Evangelium Matthaei 25.2.10

10

Haec igitur in eam, ut fuerant praedicta, perfecta sunt: et lapidatis, fugatis, peremptis Apostolis, fame, bello, captivitate consumpta est. Ac tum fuit digna non esse, cum ejectis praedicatoribus Christi, indignam Dei praedicatione se praebuit.

PL 9, 1053C

したがって、これらのことは、予告されていたとおり、彼女の上に成し遂げられた。使徒たちが石で打たれ、追われ、殺されたのち、飢饉と戦争と捕囚によって、滅ぼされたのである。彼女がふさわしくなくなったのは、キリストの宣教者たちを追い出して、自らを、神の宣教にふさわしくない者として示したそのときであった。